VI,6. De rationali 1
1. Sequitur de rationali, quod dicitur rationale iudicii, quia ibi erat lapis, in cuius splendore cognoscebant deum sibi esse propicium, hoc in 2 modum unius palmi protendebatur. Et erant in eo duodecim lapides in quatuor ordinibus A . Et erant in illis lapidibus scripta nomina duodecim 3 filiorum israel in quatuor ordinibus, tres 4 in quolibet ordine secundum ordinem natiuitatis sue a .
2. Huic nichil respondet, quia non habemus copiam lapidum preciosorum B , sed ad similitudinem huius defert pontifex in consecratione sua textum euangelii ante pectus suum coram toto populo. Ibi enim erant scripta 5 doctrina et ueritas. Episcopus 6 debet habere in corde ueritatem euangelii et doctrinam quantum ad manifestationem C .