III,9. In die 1
1. Sequitur de officio natalis domini. Omnia autem 2 , que dicuntur 3 in illa die, de exultatione festiuitatis sunt A , et patent omnia preter tercium responsorium 4 , quod est: "descendit de celis christus a ", id est de sinu patris, "ut appareret uisibilis 5 b ", unde illud: "egressus est a 6 patre c ", ab | occulto et intimo patris. Sequitur: "introiuit per aurem uirginis 7 ", id est per fidem, que est 8 ex auditu, romanorum decimi 9 e B . Quando enim audiuit nuntium celestem dicentem: "aue maria f ", cogitauit, que esset ista 10 salutatio. Et quesiuit modum credens, quod sic esset, unde cum angelus dixit: "spiritus sanctus g " et cetera, spiritui sancto acquieuit. Vnde in 11 canticis: "pessulum hostii mei aperui dilecto h ". Hostium est desiderium 12 , pessulum uero discretio. Quasi diceret 13 : per discretionem aperui dilecto meo desiderium meum 14 , cum 15 audito hoc 16 dixit: "ecce ancilla domini i ". Non sicut eua, que fregit pessulum, quando uoluit esse sicut deus C . Ita 17 dixi.
2. At ipse iam declinauerat, id est iam se humiliauerat factus homo "in 18 regionem nostram j ", id est in mundum secundum quosdam, et "exiuit per auream portam de mundo k ", id est per caritatem, quia per crucem "maiorem 19 enim caritatem nemo habet l D " et cetera.
3. Sed secundum hoc uersus non competit "tamquam sponsus m " et cetera 20 . Idem responsorium cantatur in circumcisione quibusdam mutatis, in quo dicitur: "introiuit in uterum uirginis et exiuit per portam clausam n ", unde sic erit intelligendum, id est 21 in regionem nostram 22 per portam auream 23 uirginis, que tota fuit aurea propter caritatem. Vnde ezechiel: "clausa erit principi o E ", id est ad honorem principis. Sequitur 24 : "lux et decus p 25 ", quia facit germinare mundum et fecundare et fructum facere. Omnia alia patent.
4. In nocturnali officio 26 . In 27 nocturnali officio tria euangelia leguntur 28 et postea generatio christi q . Tria leguntur euangelia et tres misse cantantur, ut habeat ecclesia, quod intendit. Intendit enim ostendere utramque naturam in christo et propter hoc leguntur lectiones, in quibus augustinus et alii sancti inducunt infinitas 29 auctoritates ad hoc ab eis, qui fuerunt ante legem, sub lege et post legem F , ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum.
5. Euangelium uero, in 30 quo 31 exprimitur eius generatio, legitur propter hoc, ut ostendatur ipsum esse de generatione eorum patrum, quibus facta est promissio sicut 32 de 33 dauid et abraham. De 34 dauid in psalmo: "de fructu uentris tui ponam 35 r " et cetera, et primo 36 paralipomenon: "cum dormieris cum patribus 37 tuis 38 suscitabo semen tuum post te s ". Abrahe uero genesis xu 39 40 : "in semine tuo benedicetur omnes gentes t ". Et ideo dicit in principio 41 : "filiii dauid, filii abraham u ", quia illis specialiter 42 facta est promissio. Et sic ostenditur, quod 43 ipse 44 erat messias promissus in lege et prophetis G . Descendit autem usque ad ioseph et idem est, ac si usque ad beatam uirginem processisset. Tribus enim non promiscebatur 45 tribui 46 et genealogie 47 non solent distingui nisi per mares H .
6. Postea cantatur: "te deum laudamus", in gratiarum actionem omnium antecedentium I .
7. De tribus missis 48 . In die autem ista cantantur tres misse ad ostendendum, quod natiuitas christi 49 saluauit 50 patres ante legem 51 , sub lege 52 , post 53 legem.
8. Prima 54 cantatur de nocte ad ostendendum, quod illi, qui fuerunt ante legem, non fuerunt illuminati aliqua lege, et alia de causa, quia scilicet dominus de nocte natus est, sicut dicit lucas v . Vnde sapientie xuiii: "dum | medium silentium tenerent omnia 55 56 w " et cetera 57 . Hoc ad litteram exponitur de natiuitate christi 58 .
9. Secunda missa cantatur 59 diluculo ad ostendendum, quod sancti 60 patres, scilicet 61 sub lege, aliquantulam cognitionem habuerunt de deo etsi non tantam, quantam nos 62 habemus. Et ideo incipit a promissione, que facta est in ueteri lege: "lux fulgebit x " et cetera.
10. Et 63 notandum 64 , quod ista 65 missa 66 , que cantatur ante laudes 67 matutinales, et 68 laudes matutinales terminantur 69 una oratione 70 ad ostendendum, quod illud totum 71 72 officium idem indicat 73 , natiuitatem scilicet eternam et temporalem. Vnde prima missa incipit: "dominus dixit ad me: filius meus 74 y " et cetera 75 76 . Hoc tantum de generatione eterna intelligitur. Quod uero sequitur: "ego hodie genui te z ", de utraque J . Versus de temporali: "quare fremuerunt gentes aa " et cetera, quasi diceret: pro 77 nichilo, cum christus deus et homo sit.
11. Responsorium de eterna, in quo dicit dominus pater: "ego 78 tecum principium ab ", unde et 79 idem, quod ostenditur "in die uirtutis tue 80 ", id est in die 81 resurrectionis, seu "in splendoribus sanctorum", id est in luce sanctorum 82 omnium. Et dicit "splendoribus" pluraliter propter diuersos effectus; "ex utero 83 ", id est ex intima bonitate mea; "ante luciferum genui te", id est ante omnes creaturas 84 ab eterno.
12. Epistola uero et euangelium de temporali. Vnde in epistola dicitur 85 : "ex 86 semine dauid secundum carnem ac ".
13. In euangelio 87 : "exiit edictum a cesare 88 augusto" et cetera. Ante epistolam uero 89 prophetia legitur, ut basis sit sub columpna K , ut certius sit testimonium 90 , quod deus homo sit. Et in 91 hoc uerum est, quod alius est qui seminat, et alius qui metit. Seminauerunt antiqui patres et apostoli 92 introierunt in labores eorum.
14. Et ideo dicitur in simbolo, quod passus est et sepultus 93 et resurrexit tercia die secundum scripturas, id est 94 eo 95 modo et 96 ordine et eo tempore, quo 97 predictum est in scripturis. Ita dicit radulphus super leuiticum: hoc idem ostenditur per duo 98 cherubim: ipsa 99 100 101 respitientia se mutuo respiciunt tum in propiciatorium, id est christum, quia duo testamenta in se concordantia christum 102 adnunciant 103 ad .
15. Secunda non 104 repetitur, quia cum res habetur, cessat promissio. Tercia uero repetitur, quia ueritas stat. Tamen secunda dicitur in uigilia epiphanie propter aliquam causam, propter manifestationem stelle 105 . Vnde non intelligitur "lux fulgebit" de luce natiuitatis tunc, sed de luce stelle 106 magorum.
16. Tercia uero dicitur de clara die 107 , quia "uelum templi scissum est 108 ae ", matteus, et prouerbia 109 : "aperta sunt prata et apparuerunt 110 herbe uirentes af ".
17. Epistola uero et euangelium locuntur de eterna 111 generatione. Vnde in epistola dicit: "filius meus es tu 112 ". Et de temporali habetur ibi: "multipharie 113 " et cetera.
18. In euangelio uero de eterna: "in principio 114 " creaturarum "erat uerbum ag ". Cetera patent.