Tract. III, Cap. 3

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 3

 

 

 

De officio prime dominice aduentus

 

 

Introitus in prima dominica aduentus est de primo aduentu: Ad te leuaui animam et cetera, de psalmo xxiiii. Et fit mentio de spe et confidentia nostra, quia per primum aduentum erigitur spes in nobis, quia sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, iohannes iii circa medium. Et sequitur uersiculus: Vias tuas domine demonstre mihi et cetera, in eodem psalmo xxiiii, que demonstrantur in epistola et in euangelio.

 

De epistola

In epistola, cum dicitur: Abiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, ad romanos xiii circa finem. Et ostenduntur duo in epistola, scilicet effectus primi aduentus et finis effectus, cum dicitur: Dies appropinquauit. In primo enim aduentu sol intelligentie ortus est nobis, sapientie u circa principium. finis, cum dicitur: Induimini dominum iesum christum.

 

De Responsorio et alleluia

Sequitur responsorium, in quo fit mentio de spe: Vniuersi qui te exspectant, | de dicto psalmo, et alleluia similiter de primo aduentu: Ostende nobis domine misericordiam tuam, de psalmo lxxxiiii Benedixisti.

 

fol. 138ra

Questio

Sed queritur quare in aduentu domini alleluia cantetur, et alia cantica leticie taceantur, scilicet gloria in excelsis, lucas ii circa principium, et te deum laudamus. Item in diebus ieiuniorum non cantat ecclesia alleluia. Sed in aduentu domini ieiunat ecclesia, nec fiunt nuptie. Tunc ergo non debent cantare alleluia. Item ieiunium istud aut est meroris aut exultationis. Si meroris, ergo omnia cantica leticie debent subticeri. Si exultationis, ergo omnia debent cantari.

 

Solutio

Solutio partim est meroris, partim exultationis. Est enim de spe, que non confunditur, ut dicit apostolus ad romanos u circa principium, et propter hoc ibi est gaudium. Sed quia est de expectatione, et spes, que differtur, affligit animam, prouerbia xiii circa medium, propter hoc est ibi ieiunium meroris, et propter hoc quedam cantica subticentur, quedam non. Subticetur enim gloria in excelsis, quia reseruatur, ut deuocius cantatur in ortu saluatoris. Maxime autem cantatur alleluia, quia per graduale ascensus de uirtute in uirtutem significatur, qui laboriosus est, unde adiungitur ei gaudium, quo maxime indiget. Preterea primus aduentus spem roborat in nobis. Spes autem incedit usque ad interiora uelaminis, ut ad hebreos ui circa finem, id est usque ad ecclesiam triumphantem. Spe enim sumus in paradiso, et propter hoc cantamus in aduentu alleluia, quod cantatur in ecclesia triumphante, ut habetur in tobia x circa finem: Per uicos eius alleluia cantabitur.

 

De euangelio

Sequitur euangelium: Cum appropinquasset iesus ierosolimam et uenit bethfage et cetera, mattheus xxi circa principium.

 

Obiectio

Sed cum istud euangelium sit de aduentu domini ad passionem, non debet esse de ingressu domini in mundum.

 

Solutio

Et solutio huius est, quod, quantum ad litteralem intelligentiam, pertinet istud euangelium ad dominicam in ramis palmarum, quantum ad allegoriam, pertinet ad primum aduentum, quia in primum aduentu misit dominus discipulos suos ad soluendum asinam et pullum, mattheus xxi circa principium, id est iudeos et gentes, unde in prima dominica aduentus facit dominus papa stationem ad sanctum petrum. Petrus enim fuit missum ad soluendum asinam, id est fuit apostolus iudeorum, ut galatas ii ante medium: Qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis et cetera, dominus autem sedet super asinam et pullum, et per hoc ostendit nobis uias suas, scilicet mansuetudinem et patriam. In mansuetis enim et humilibus sedet deus, secundum quod ipse dicit ysaias lxui circa principium, scilicet aliam litteram: Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et cetera. Preterea in fine illius euangelii dicitur: Benedictus qui uenit in nomine domini. Et hoc sine dubio pertinet ad primum aduentum.

 

De offertorio et postcommunione

Offertorium, scilicet ad te dominum leuaui et cetera, psalmus xxiii, et postcommunio: Dominus dabit benignitatem, de psalmo lxxxiiii: Benedixisti, sine dubio pertinet ad primum aduentum.

 

De matutinis

Officium matutinale similiter de primo aduentu est principaliter et specialiter, et legitur liber ysaie, qui aperte et expresse prophetauit de primo aduentu. Primum resposorium est de primo aduentu: Aspiciens a longe et cetera. Nebula autem totam | terram tegens intelligitur humanitas christi, de qua dicitur in ecclesiastico xliii circa medium: Medicina omnium in festinatione nebule. Habet autem tres uersus, quod non habent alia responsoria propter tria tempora, scilicet propter illos, qui fuerunt ante legem et sub lege et in tempore gratie, unde fit a remotiori propter illos, qui fuerunt ante legem, et a minus remoto et a propinquo propter fideles trium temporum, et subiungitur una glorificatio cum repetitione tocius responsorii, quia omnes fideles trium temporum glorificant deum pro redemptione generis humani.

 

 

 

fol. 138rb

De laudibus matutinis

Notandum autem, quod in matutinis laudibus tercia antiphona est de secundo aduentu ad incutiendum timorem, ne spes luxuriet in presumptione, ut molamur inter duas molas, spem scilicet et timorem, de quibus habetur in deuteronomio xxiiii circa principium: Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. In aduentu autem domini non fit memoria de cruce, ne uideatur christus prius pati quam nasci, iuxta illud exodi xxiii circa medium et deuteronomii xiiii circa medium: Non coques hedum in lacte matris sue. Nec fit memoria de sanctis specialiter, quia in primo aduentu siue in tempore primi aduentus non apparuit gloria sanctorum, sed fit de ipsis memoria generaliter cum antiphona et oratione de secundo aduentu, quia in secundo aduentu apparuit gloria sanctorum, quando dominus ueniet ad iudicium cum senibus populi sui, ysaias iii circa medium.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va