III,45. Tercia feria 1
1. Tercia feria est de oratione et misericordia 2 , per que etiam 3 saluat 4 dominus. Vnde introitus est: "dum clamarem 5 a ", de tercio tono.
2. Epistola uero est de quarto libro regum iii 6 de uidua, cuius uasa impleuit heliseus 7 oleo 8 dicens, quod de parte olei 9 redderet 10 , quod debebat: "tu autem et filii tui", dixit, "uiuite de reliquo b ".
3. Vidua est ecclesia, cuius sponsus non est presens corporaliter siue uisibiliter, que uenit ad christum. Debitores sunt demones, unde et 11 diabolus exactor dicitur c , quia pecuniam suam inmundissimam 12 13 a nobis exigit cum usuris. Vnde ysaie xiiii: "quomodo 14 cessauit exactor, quieuit 15 tributum 16 d ".
4. Sed christus per opera misericordie liberauit 17 nos ab huiusmodi creditore, et petitur huiusmodi liberatio in responsorio 18 : "ab occultis meis munda me 19 e ".
5. Euangelium uero est 20 de misericordia: "si peccat in te frater tuus, corripe eum 21 f " et cetera 22 . Si ignorat, doce, si penitet, dimitte, "non dico septies, sed septuagies septies g A ".