III,61. Quinta feria 1
1. In quinta uero feria immolat 2 hostias spirituales, per quas possit 3 consequi illud gaudium. Sed quia non impetratur misericordia nisi confitendo iusticiam, ideo dicit in introitu confitendo 4 dei iusticiam erga nos: "omnia, que fecisti nobis, domine, in uero iudicio fecisti a ". Si inmisisti | tribulationes, bene factum est, "quia peccauimus b ". Et postea impetrat 5 misericordiam 6 : "da 7 gloriam nomini tuo faciens nobis secundum misericordiam c ". Versus: "magnus dominus et laudabilis nimis d ". Tercii toni 8 , quia confitetur triplex peccatum suum.
2. Item habetur 9 in epistola, que sumpta est de daniele: "orauit daniel: domine 10 , deus meus 11 , ne despicias nos 12 e 13 ", "quia peccauimus f ", "non est nobis sacrificium g ". Hec dicebant 14 , quando erant 15 in babilone tunc 16 , quod 17 possumus nos dicere 18 , quando sumus in peccato: non est 19 sacrificium "in spiritu humilitatis et in animo contrito 20 suscipiamur 21 a te, domine 22 h ".
3. In responsorio 23 monet offerre hostias: "tollite hostias spirituales i ". Versus: "reuelabit deus condensa j ". Aliter non potest homo hostias 24 25 spiritualiter 26 offerre, nisi 27 deus remoueat tenebras a corde. De 28 quinto tono, quia talem oportet mactare 29 quinque sensus.
4. Sequitur euangelium luce septimo: "erat mulier in ciuitate peccatrix k ", in quo habetur, quomodo beata magdalena impetrauit ueniam lacrimis, quia quot habuit in se oblectamenta, tot hostias spirituales obtulit deo in corpore 30 suo.
5. In offertorio ostenditur, quomodo flendum sit et quomodo potest lugere. Duo hec 31 faciunt: memoria 32 peccati preteriti 33 et 34 recordatio celestis ierusalem. Quando sue miserie comparat mundiciam 35 angelorum, flet "super flumina babilonis l ". De 36 primo tono, quia primum est hec 37 memoria, scilicet finis, propter quod 38 sumus.
6. In communione 39 orat, ut memor sit promissionum dominus 40 : "memento uerbi tui seruo tuo 41 42 m ". De 43 octauo tono, quia in octaua etate 44 fiet illa dedicatio A .