III,121. Vicesima quinta dominica post pentecosten 1
1. In uicesima quinta dominica agitur manifeste de illa uocatione 2 iudeorum. Vnde in epistola, que est de 3 ieremia: "ecce dies ueniunt, dicit dominus a ". "In diebus illis saluabitur iuda b ". Et post: "non dicetur amplius: uiuit dominus, qui eduxit filios israel de egipto c ". Sed congregabit eos 4 5 "de terra aquilonis et de cunctis terris, in quibus proieceram eos d A ".
2. Euangelium uero est de refectione, quam fecit ioseph | fratribus suis, quando recepit eos ad 6 conuiuium: "uidens ihesus, quod multitudo magna e " et cetera. Quinque panes sunt spiritualis 7 intelligentia librorum moysi f , quos modo habent: nec possunt satiari, sed dominus eos saturabit. Duo 8 uero pisces sunt psalmus et euangelium g . Tunc reficiet eos dominus spirituali intelligentia legis et psalmorum et euangelii B .