I,3. De quatuor horis diei 1
1. Finito matutinali 2 officio sequitur de horis. Sunt autem quatuor hore 3 : prima, tercia, sexta, nona.
2. Questio. Sed cum in omnibus horis diei esset psallendum et sint duodecim hore, queritur, quare hoc fit in quatuor horis 4 solum.
3. Solutio. Ad quod dicendum est, quod corpus animale est et 5 corruptibile et ideo non potest omnibus horis duodecim deum laudare, ut dictum est . Quod tamen minus facit, suplet in hiis 6 , quia tres psalmi dicuntur in qualibet hora, quorum quilibet continet duos octonarios. Et sic 7 in quatuor 8 horis numerus psalmorum respondet numero horarum. Significat autem octonarius 9 octauam resurrectionis.