III,107. Vndecima dominica 1
1. Vndecima dominica incipit ecclesia legere librum iob, qui similiter liber exemplaris est 2 , sed est exemplum perfectionis, scilicet perfecte sapiencie, que non habetur 3 , nisi per refectionem doctrine precedentem. Spiritualis enim refectio facit spiritualiter fortes. Et ideo post librum salomonis sequitur 4 liber iob. In ordine autem bibliotece 5 omnes libri exemplares ut 6 ruth, iob, thobias 7 , iudith et 8 ester precedunt libros doctrinales salomonis propter predictam rationem.
2. Et quia unani|mitas facit fortes et patientes, sicut fuit iob, et concordes, sicut fuerunt filii iob 9 , qui "faciebant conuiuium, unusquisque in die suo a ", ideo incipit introitus huius undecime dominice: "deus 10 in loco sancto suo b ", id est in humilibus, unde ysaias 11 ultimo 12 : "super 13 quem requiescet spiritus meus, nisi super 14 humilem et quietum 15 c ?" Et si deus est cum eis, nullus potest eis preualere. Sequitur: "deus, qui inhabitare facis 16 unius moris in domo d ", concordes et unanimes, quales fuerunt filii iob, qui dabant ad comedendum sibi inuicem 17 . Sic 18 facit quilibet sanctus. Suis enim 19 uirtutibus delectat 20 alium.
3. Versus: "exurgat deus e ", quasi 21 fortitudo nostra nichil ualet, nisi dominus nobis cooperetur, immo principaliter operetur.
4. In epistola ostendit beatus paulus humilitatem suam: "notum uobis facio euangelium, quod predicaui uobis f 22 " et cetera; et post 23 : "nouissime autem apparuit 24 michi tamquam 25 abortiuo, qui non sum dignus uocari apostolus g ". Post 26 hanc humilitatem raptus fuit usque 27 ad tercium celum h .
5. Et sequitur in responsorio uox humilium: "in deo sperauit cor meum et adiutus sum i ". Versus: "ad te, domine, leuaui j ".
6. Et quia ex tali spe sequitur exultatio, ideo sequitur alleluia: "uenite, exultemus domino k ".
7. Euangelium uero est de humilitate et de 28 eius effectu: "duo homines ascendebant in templum, ut orarent l : unus phariseus et alter puplicanus 29 "; "et 30 31 phariseus dicebat: domine, non sum sicut ceteri hominum m ". Hoc 32 superbia erat 33 . Alter uero humiliabat se 34 "non audens oculos leuare ad celum 35 n 36 ". Et ideo "abiit iustificatus o ".
8. Quia uero 37 humilitatem sequitur exaltatio, qui enim se humiliat, exaltabitur, sequitur offertorium: "exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me q ", id est, sursum cepisti p : exaltabo te, quoniam exaltasti me 38 .
9. Et sequitur communio 39 : "honora dominum de tua substantia r 40 ". Hoc ad litteram facit humilis. Dat enim 41 libenter pauperi 42 , uel "honora dominum 43 ", id est, omnia bona tua deo atribue. Hoc est proprium humilis A .