Tract. III, Cap. 11

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 11

 

 

 

De prima dominica post natale domini

 

 

Dominica prima post natale domini, cantatur de natiuitate domini. Et est introitus: Dum medium silentium tenerent omnia et nox et cetera, sapientia xuiii circa medium.

 

C. Triplex silentium

i

Est autem triplex silentium: Primum ignorantie, quod fuit ante legem, quando homines ignorabant peccatum nec clamabant ad medicum et erant muti a laude dei. Et tunc diabolus sine obstaculo regnabat, quia, ut dicit apostolus ad romanos u post medium: Mors regnauit ab adam usque ad moysen.

 

ii

Secundum silentium fuit desperationis, quod fuit in lege, per quam erat cognitio peccati, ad romanos iii post medium, sed non sanatio, unde quasi lassi ex clamore desperabant homines et ita silebant. |

 

 

 

fol. 140rb

iii

Tercium silentium est glorie, quando habemus quicquid uolemus; unde dominus in euangelio, iohannes xui post medium: In illo die me non interrogabitis quicquam.

 

 

In medio silentio, uidelicet desperationis, uenit filius dei, dum nox, id est peccatum, in suo cursu medium iter haberet; a regalibus sedibus uenit, quas dimisit uacuas, ut eas impleret regibus, quos fecit in terra.

 

De epistola

Epistola pertinet ad natiuitatem, que habetur ad galatas iiii in principio: Quanto tempore heres paruulus est. Dicitur enim ibi at ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium et cetera.

 

De Resposorio

Responsorium: Speciosus forma pre filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis, de psalmo xliiii Eructauit, quia enim plenus fuit dominus spiritus sancti, propter hoc diffusa est gratia; in labiis tuis, unde in euangelio, iohannes uii circa finem: Numquam sic locutus est homo. Et iterum quia lex clemente in lingua eius, ut dicitur in fine prouerbiorum, scilicet xxxi circa finem, cum in lingua moysi fuerit uerbum austeritatis, ut patet exodi xxi per totum fere.

 

De euangelio

Euangelium: Erant ioseph et maria mater iesu mirantes et cetera, lucas ii circa medium.

 

Obiectio

Sed non uidetur pertinere ad natiuitatem, immo ad passionem. Dicitur enim ibi: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.

 

Solutio

Sed sciendum, quod tribus de causis legitur:

 

ia

Prima est, quia principium pertinet ad natiuitatem. Mirabantur enim de natiuitate et de hiis, que acciderant in natiuitate.

 

iia

Secunda est, quia intendit ecclesia habere testes de natiuitate domini, et ibi est testimonium symeonis et anne.

 

iiia

Tercia st, quia ibi fit mentio de passione, de qua debet fieri mentio statim post natiuitatem, quia ad hoc natus est, ut moreretur; unde, cum ysaias ix ante medium predixisset de natiuitate: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, statim subiunxit: factus est principatus super humerum eius, et hoc per passionem. Et quod ibi dicitur: Positus est in signum, cui contra dicetur, tripliciter intelligitur.

 

io

In signum, id est in significationem. Significat enim nobis, quod, si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet, lucas xxiii circa medium, si filium dei oportuit pati, lucas xxiiii circa medium, et ita intrare in gloriam suam, multo forcius et nos.

 

iio

Vel in signum, id est in ostensione et exemplum, quia tota uita sua est nobis ostensio, qualiter uiuere debeamus.

 

iiio

Vel in signum, id est in sigillum, quo sigillari debemus; unde in fine aggei, scilicet ii in fine: Ponam te quasi signaculum et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va