III,31. Tercia feria 1
1. Tercia uero feria agit de oratione 2 , et sumitur introitus de psalmo, qui est oratio: "domine refugium 3 a " et cetera 4 . Pugnamus enim orando A .
2. Epistola uero docet, quid debeamus orare, et inuitat nos ad orationem, de ysaia: "querite dominum, dum inueniri potest 5 b " et cetera 6 , in presenti. "Derelinquat 7 " et cetera, "quia multus 8 ad ignoscendum 9 . Non enim cogitationes mee cogitationes uestre c ".
3. Que uero sunt cogitationes eius, ostendit ieremias: "ecce, ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis d ". Si enim ex uero corde rogatur et 10 queritur, statim pacificatur, quantumcumque 11 deliquerit homo in eum. Et hoc, dum 12 inueniri potest, scilicet in presenti. Ecce, ostenditur effectus orationis, quia per eam homo deo 13 pacificatur.
4. Idem autem habetur per euangelium, in quo dicitur: "querite primum 14 regnum dei e " et cetera 15 . Et iterum, postquam "eiecit uendentes et ementes 16 de templo f ", "dixit: domus mea domus orationis uocabitur 17 g ", id est homo, in quo habitat. In fine dicunt pueri: "osanna in excelsis, osanna h ", id est salua obsecro.
5. In epistola monemur ad petendum 18 , ut habitet in nobis, in euangelio, ut det nobis gaudia eterna B .