III,11. Dominica infra octabas 1
1. Dominica uero, que intercidit infra 2 octabas natiuitatis 3 domini, cantatur de natiuitate domini. Vnde introitus misse talis est: "dum medium silentium a 4 ". Est enim 5 triplex silentium: ignorantie 6 , desperationis et glorie.
2. Silentium ignorantie fuit ante legem, quia ignorabant peccata sua et ideo 7 non clamabant ad dominum. Vnde ad 8 romanos u 9 : "mors regnauit ab adam usque ad moysen b ". Postquam autem lex data est, que est cognitio peccati, multo tempore seruauerunt legem. Ad ultimum uero desperauerunt 10 , quando scilicet "omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt c ". Tunc fuit 11 silentium desperationis. Postquam autem uenit christus, ruptum est silentium et 12 clamauerunt 13 homines laudes dei. Sed ueniet silentium glorie, quando impletum 14 erit totum nostrum desiderium.
3. In silentio desperationis uenit dominus, ut ei atribueretur salus humani 15 generis, qui est uerus | medicus, et hoc est "dum medium silentium 16 d ".
4. Sequitur: "et nox", id est diabolus, "in suo cursu medium", id est commune, "iter perageret". Omnes enim communiter ad inferos descendebant. "Omnipotens sermo tuus, domine 17 e ", id est "filius tuus, domine pater", qui dicitur sermo patris, quia per eum pater notus est, "a regalibus sedibus uenit f " querere et facere reges, qui sederent 18 in illis sedibus. Vnde in psalmo: "quoniam ecce reges terre 19 congregati sunt g ". Vel ad litteram: "dum omnia tenerent medium silentium 20 ", id est commune silentium de nocte 21 , quando omnia silent, "et nox in suo cursu medium iter 22 perageret h " ad litteram 23 , quia media nocte natus est dominus.
5. Et concordat epistola, que est 24 : "cum uenit ergo plenitudo temporis i 25 ", et 26 responsorium: "spetiosus forma pre filiis hominum 27 j ", quia immunis ab omni peccato et omnibus uirtutibus 28 plenus, quia sicut habetur ad colossenses ii 29 : "in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter k ", id est ad modum 30 trine dimensionis 31 , id est communi modo, sicut in omnibus est, scilicet 32 essentialiter, presentialiter et potentialiter.
6. Secundum 33 gratiam est in sanctis et secundum unionem in christo, et ideo "diffusa est gratia in labiis suis 34 l ". "Gratia", quia numquam sic locutus est homo. "Diffusa" inquam, quia in ore 35 eius fuit lex clementie, ut cum dixit mulieri: "nemo 36 te condempnauit, mulier, nec ego te condempnabo 37 . Vade et amplius noli peccare m ", et cum 38 dixit: "diligite inimicos uestros n 39 ".
7. Euangelium semper 40 ad natiuitatem pertinet quantum ad principium, licet 41 ad aliud pertineat: "erant 42 enim pater 43 ", putatiuus scilicet 44 , "et mater mirantes super his, que dicebantur 45 de eo o ", a pastoribus scilicet A , ut per omnia 46 testimonia credamus, scilicet pastorum, symeonis et anne, quia scit 47 deus, quod tardi 48 sumus ad credendum. Et 49 ideo 50 addidit de morte, quia 51 natus est, ut moreretur. Vnde ysaias 52 dixit ix 53 : "puer natus est nobis 54 " et cetera 55 . Subdit: "cuius imperium super humerum eius".
8. Vnde sequitur in euangelio prophecia symeonis: "puer iste 56 positus est 57 in ruinam" infidelium "et in resurrectionem" fidelium "et in signum p ", id est in significationem. Quasi dicat: si in uiridi hec fiunt, in arido quid fiet?, uel in ostensionem 58 , quia 59 per paupertatem et humilitatem intratur 60 in paradisum, uel in signum, id est in signaculum. Vnde iohannis ui 61 : "quem signauit pater q " et misit in mundum, ut eo signaremur, et aggei ultimo 62 : "ecce posui te in signaculum, quia elegi te r ", et canticis: "pone me, ut signaculum 63 s ", id est sicut sigillum. Positus est ergo christus in signum triplicem 64 : in significationem, in ostensionem, in signaculum B , quia signum tripliciter accipitur.