III,106. Decima dominica post pentecosten 1
1. Decima dominica legitur ecclesiasticus, qui incipit: "omnis sapientia a domino deo est a ", ubi ostenditur 2 , quod non solum sapientia, sed etiam omnia bona sunt a deo.
2. Et ideo ab eo solo sunt petenda, et ad eum debemus clamare. Vnde incipit introitus 3 : "dum clamarem b ".
3. Et 4 quia ipsum solum debemus orare, sequitur uersus: "exaudi, deus, orationem meam 5 c ", et est 6 oratio: "pateant 7 aures misericordie tue 8 precibus supplicantium et ut petentibus desiderata 9 concedas, fac eos, que tibi sunt placita, postulare d ".
4. Et ostenditur in epistola, quod omnia bona sunt a deo e : "diuisiones gratiarum sunt f " et cetera; et post: "hec autem omnia operatur unus et idem spiritus diuidens singulis, prout uult g ".
5. Sed quia bonum cito amittitur, quod non a largiente 10 custoditur h , sicut dicit gregorius, ideo sequitur responsorium: "custodi me, domine, ut pupillam oculi i ".
6. Et quia ad illum refugere 11 debemus, a quo habemus omnia bona, sequitur alleluia: "domine, refugium j ".
7. Euangelium uero est de symoniacis, qui iniuriantur spiritui sancto in hoc, quod uendunt ea, que ipse dat gratis, uel ad uoluntatem suam tribuunt, quasi 12 ab ipsis essent illa bona, non a 13 spiritu sancto A .
8. Sequitur offertorium: "ad te leuaui animam meam k ", non ad symoniacos 14 , non ad prauos prelatos 15 , qui faciunt se 16 adorari, sed 17 ad te, a quo omnia bona.
9. Et quia tunc 18 acceptat dominus omnia 19 opera nostra, quando speramus in ipso, ideo 20 sequitur communio: "acceptabis 21 l B ".