III,69. De quinta feria in cena domini 1
1. In die cene recipiuntur penitentes in ecclesia, quia per cenam celestis panis reconciliantur deo penitentes. Et in persona eorum dicit ecclesia in principio misse: "nos autem gloriari oportet a ". Tales enim debent gloriari in cruce et possunt, qui perfecte egerunt penitenciam. Et ecclesia cantat cantica leticie, quia in illa die institutum est sacramentum sacramentorum A .
2. Et est ibi 2 quasi quodammodo contraria, quia in aliis horis cantica leticie reticet. Nec est 3 contrarietas, quia alia est causa tristicie et alia leticie 4 . Propter memoriam enim passionis est tristicia. Propter uero institutionem sacramenti sacramentorum est leticia 5 . Et ideo cantat ecclesia: "gloria in excelsis deo B "
3. Epistola uero est de modo sumendi cenam domini, quia tunc 6 non 7 sumitur in illa die, sed differtur sumptio usque 8 in diem 9 pasche propter causam que dicetur.
4. Responsorium est de cruce et exaltatione per crucem: "christus factus est 10 pro nobis obediens patri 11 b 12 ", de 13 sexto tono propter obedientie perfectionem.
5. Euangelium uero est: "cum dilexisset suos ihesus, in finem dilexit eos 14 c ", et est de dilectione et unitate, quia illud sacramentum est 15 dilectionis et unitatis.
6. Agitur etiam ibi 16 de lotione pedum, quia dominus precinxit se linteo, id est humanitate purissima. Et mittens aquam in peluim, id est gratiam in corda, lauit pedes, id est affectus. Venit autem 17 ad symonem petrum, qui recusauit ex humilitate tamen. Tercia autem uice obediuit 18 , quia oportuit 19 obedire, id est 20 propter rationem, ut haberet partem cum eo. Et tunc uocatur symon petrus propter obedienciam.
7. Et 21 sunt 22 tres 23 cause, quare uoluit dominus lauare pedes discipulorum 24 . Primo propter signum dilectionis. Ostendit enim, quod multum diligebat eos, quando lauit pedes eorum.
8. Secundo in exemplum humilitatis. Tercio ratione misterii, quia lotio pedum significat lotionem affectuum. Pul|uis enim adherebat pedibus apostolorum, id est elatio inanis glorie, ut quando dixerunt: "domine, in nomine tuo eicimus demonium 25 d ", quando conuertebantur plures 26 , uel tristicie, quando non conuertebantur homines 27 ad uoluntatem suam. Ideo oportet 28 lauari huiusmodi affectiones in illa die 29 , ut simus mundi toti. In prima enim die dixit dominus: "tu autem, cum ieiunas, faciem tuam laua e ", animam tuam, id est 30 rationem a peccato mortali. Cum igitur a principio lauerimus nos 31 32 a peccato mortali, et a puluere, id est a 33 uenialibus, debemus abstergi. Hoc autem fit, ut digne possimus accipere corpus domini, quod fit peracta perfecte penitencia, et ideo fiunt absolutiones 34 in illa die C .
9. In offertorio uero ostenduntur hec duo simul: "dextera domini fecit uirtutem f ", abluendo a mortalibus, et 35 "dextera domini exaltauit me g ", abluendo a uenialibus.
10. In communione 36 ostenditur humilitas 37 , scilicet: "dominus ihesus postquam cenauit h ", de 38 secundo tono propter secundam lotionem a uenialibus D .
11. Peracto officio statim itur cenandum 39 , uel dum sacerdos communicat, cantatur 40 uespertinum officium ad ostendendum, quod hoc institutum fuit in uespere, scilicet sacramentum eucharistie E .
12. Et quia datus est ecclesie calix, est prima antiphona: "calicem salutaris accipiam i " et cetera 41 . Calicem 42 , quem dominus dedit 43 dicens: "hic est calix noui testamenti in meo sanguine 44 j " et cetera.
13. Secunda antiphona est: "cum his, qui oderunt pacem 45 k " patientia, quam habet ille, qui paratus est bibere calicem domini, pacem cum omnibus operatur.
14. In aliis tribus rogat se liberari, quia habita pace pectoris non mouetur homo per tribulationes. Et 46 hoc etiam habet a deo, unde petiit 47 bibere 48 . Et 49 antiphona 50 ad magnificat est: "cenantibus 51 autem l ", de cena F .
15. Quare nudantur altaria. Postea nudantur 52 altaria 54 et lauantur. Denudatio significat recessum discipulorum domini, quando "relicto eo fugerunt 55 m n ".
16. Lauantur autem uino et aqua ad notandum 56 , quod 57 de latere domini exiuit sanguis et aqua. Et per illum sanguinem et aquam lotum est 58 totum 59 genus humanum H .
17. Et plus est ibi de uino quam de aqua: "aque multe, populi multi o ", apocalipsis xuii 60 . Per hoc ergo 61 significatur, quod sanguis christi sufficit ad redimendum 62 plures in infinitum, quam sint redempti uel umquam 63 sint 64 redimendi I .
18. In sero post prandium representant uiri religiosi, quod fecit dominus, quia 65 maiores lauant pedes minorum fratrum. Et hec locio significat lotionem marie, quando lacrimis suis lauit 66 pedes domini. Et ideo cantatur illa 67 antiphona: "mulier, que erat in ciuitate peccatrix p ". Hec autem fiunt prelecto euangelio de dilectione et humilitate, quia 68 talis humilitas 69 ex intima 70 dilectione procedere debet et pacem conseruat.
19. Quia uero 71 in illa die est constitutum 72 sacramentum sacramentorum, scilicet eucharistie, consecratur crisma, quod est materia sacramentorum ut baptismi et extreme unctionis et confirmationis. Et sacramentum eucharistie in eadem die celebratur et sacramentum penitencie, quia in illa die recipiuntur penitentes in ecclesia. Hec sunt quinque sacramenta, que neccessaria sunt cuilibet christiano.
20. Hec autem | notantur 73 in crismate, quod fit ex oleo et balsamo. In oleo nitor bone conscientie, in balsamo odor bone fame. Ordo uero et matrimonium non exigantur 74 de necessitate. Per unctionem autem habetur pax 75 , unde in tali loco consecratur, cum 76 dicitur: "pax domini sit semper uobiscum q ". Et assistunt duodecim sacerdotes, qui significant duodecim apostolos.