III,18. De quinta dominica 1
1. Quinta dominica euangelium sumitur de matheo: " confitebor tibi, domine 2 , pater celi a " et cetera, in quo ostenditur, quibus se deus manifestat, scilicet paruulis et mansuetis. Vnde dicit: "et reuelasti ea paruulis b " et cetera 3 , et post: "uenite ad me omnes, qui laboratis et honerati estis 4 c 5 ".
2. Et bene conuenit epistola ad colossenses: "induite uos mansuetudinem et pietatem d 6 ", id est induite uos noua ueste, ut cum nouo rege noui sitis. Noua enim dominus fecit 7 omnia A .