Tract. III, Cap. 43

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 43

 

 

 

De iiia dominica xlme

 

 

Tercia dominica xlme est de humilitate confessionis. Et quia humiliter confitens totam liberationem suam deo attribuit, propter hoc cantat ecclesia in introitu misse: Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse euellet et cetera, de psalmo xxiiii Ad te leuaui. Et in nocturnali officio cantat ecclesia de liberatione ioseph a manibus fratrum suorum, qui inuidebant ei, genesis xxxuii circa principium, que inuidia sig|nificat inuidiam iudeorum contra christum, de qua habetur in euangelio eiusdem dominice, que habetur luce xi ante medium, que dicebant: In belzebub principe demoniorum eicit demonia. Epistola uero est de modo confitendi, de epistola ad hephesios u in principio, ubi dicitur: fornicatio et omnis immundicia aut auaricia nec nominetur in uobis. Non solum peccata confitenda sunt, sed etiam circumstantie. Euangelium est de confessione. Dicitur enim ibi: Cum eiecisset demonium, locutus est mutus et cetera. Et quia tercia dominica xlme est sexta lxxme respicit sextam etatem, in qua facta est salus, unde tota illa ebdomada est de saluatione. Ipsa enim dominica est de de saluatione per confessionem.

 

 

 

 

 

 

fol. 144rb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va