Tract. III, Cap. 61

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 61

 

 

 

De ua feria

 

 

In quinta feria immolat ecclesia hostias spirituales deo, ut possit peruenire ad dedicationem futuram. Vnde introitus: Omnia que fecisti nobis domine et cetera, de iiio danielis ante medium sumptum est, in cuius principio confitetur iusticiam dei et fine rogat misericordiam.

 

 

Epistola sumpta est de iiio danielis ante medium, ubi dicitur: Non est sacrificium neque oblatio et cetera, sed in animo contrito et cetera spiritu humilitatis et cetera. Quasi spirituales hostias tibi offerimus. Graduale de eodem est: Tollite hostias et cetera, de psalmo xcu Cantate i.

 

 

Euangelium materialiter est de spiritualibus hostiis. Est enim de septimo luce circa finem, ubi magdalene attulit alabaustrum unguenti et rigauit lacrimis pedes domini et capillis tersit et unguento unxit, que omnia significant spirituales hostias. Tamen in quibusdam ecclesiis legitur euangelium de ui iohannis circa finem, ibi: Amen amen dico uobis nisi manducaueritis et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va