Tract. III, Cap. 21

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,21. Septuagesima 1

1. Sequitur de tempore deuiationis siue tempore 2 penitencie post tempus renouationis. Visa enim uia, que ducit in bethleem superiorem per stellam, id est 3 fidem, penitet homo, quod 4 deuiauit ab illa A .

2. Visa etiam pulcritudine et mundicia 5 confunditur homo de turpitudine sua et immundicia 6 , ut habetur genesis xxiiii: dicitur 7 , quod rebecca 8 uiso ysaac descendit de camelo, id est anima fidelis uisa pulcritudine filii dei, qui est risus noster, descendit de gibositate 9 peccati 10 . Xxxi ieremie 11 : "postquam ostendisti te 12 michi a ", id est 13 tui noticiam, dicit glosa 14   b , "percussi femur meum 15   c ", in signum dolentis et plangentis errorem pristinum 16 . Iob: "auditu auris audiui te, nunc autem 17 oculus meus uidet te 18   d ".

3. Viso ergo 19 rege, cui soli offerenda sunt munera, piget nos seruiuisse 20 regi babilonis. Ideo post tempus renouationis 21 sequitur tempus penitencie. Et dicitur septuagesima propter septuaginta annos 22 , quibus filii israel seruierunt regi babilonis, similiter opertet nos seruire ipsi tota uita ista uel per culpam et penam, uel ad minus per penam 23 . Propter quod dolens ecclesia agit penitenciam tamquam posita in captiuitate babilonie, id est huius mundi 24 , ut quandoque 25 liberetur, et perueniat ad ierusalem celestem. Et propter hoc facit septuagesimam B , in qua sunt decem septimane, scilicet usque ad sabbatum post pascha, in quo ecclesia celebrat in albis.

4. Ad hoc enim agitur penitencia, ut magis et magis albi fiamus, sicut dicit dominus 26 in euangelio mathei iii: "penitenciam agite 27 . Apropinquabit enim regnum celorum e ". Quanto enim homo magis facit penitenciam, tanto magis apropinquat ad regnum celorum.

5. Et incipit ecclesia legere quinque libros moysi, quia ista utilitas penitencie et 28 iste gradus penitencie distinguitur aperte in quinque libris moysi. Primus enim liber 29 genesis instruit nos in inicialibus 30 penitencie, id est 31 in fide scilicet et timore, que sunt cause penitencie. Per hoc enim concipitur penitencia.

6. In fide autem nos instruit sicut in simbolo. Sicut 32 enim ibi dicitur "uisibilium et inuisibilium", dicitur hic "in principio creauit deus 33   f " et cetera 34 , scilicet empireum celum 35 et ea 36 , que in eo sunt, que sunt 37 inuisibilia, et | terram, id est omnia ista uisibilia. Et sicut 38 exprimitur persona patris et filii 39 , sic: "in principio", id est in filio, "creauit deus", pater, "celum g " et cetera. Et postea exprimitur persona spiritus sancti, cum dicitur: "et spiritus domini ferebatur super aquas h ", id est 40 spiritus sanctus, qui regit omnia, qui 41 fecit et creauit, et ecclesia sub cura eius est.

7. Instruit etiam nos in fide incarnationis C , resurrectionis et glorie, id est uite eterne. Per abraham 42 enim, qui 43 credidit deo et 44 reputatum est ei ad iusticiam, unde in euangelio iohannis 45 : "abraham exultauit: ut uideret 46   47 diem meum, uidit et gauisus est i ", diem scilicet incarnationis et 48 resurrexionis 49 glorie.

8. Et in fide etiam passionis nos instruit, ut credamus christum in quantum hominem passum fuisse, non in quantum deum, per ysaac, qui non fuit immolatus, sed aries.

9. Item instruit nos, ut credamus christum datum esse ex gratia, non ex meritis, sicut fuit ysaac 50 .

10. Instruit etiam nos in fide resurrectionis et ascensionis et spiritus sancti missionis per ioseph, qui post uenditionem 51 sublimatus est in egipto distribuens triticum per totam 52 egiptum. Sic christus post uenditionem sublimatus in mundo distribuit per predicatores suos triticum uerbi dei per totum mundum, cuius causa fuit resurrectio, ascensio, spiritus sancti missio.

11. Incutit etiam timorem per adam, ne nos per uicium gule siue per inobedienciam eiciamur de paradiso spirituali sicut ille de paradiso terrestri. In quo paradiso spirituali ponitur homo in baptismo et in penitencia.

12. Et per caym nos instruit, ut caueamus ab homicidio. Et per ciuitates 53 penitus destructas, ut caueamus ab officio 54 sodomorum. Et ab omni uicio propter diluuium. Et a uicio iterum 55 gule per esau, qui propter esum lenticule rufe reprobatus est D .

13. Apparet igitur, quare legitur in principio septuagesime 56 liber iste. De ordine uero 57 aliorum librorum suo loco dicemus 58 .

14. Responsoria de eodem sunt.

15. Officium uero misse est: "circumdederunt me j " et cetera, ubi 59 confitetur 60 se ecclesia esse 61 in penis et laboribus inflictis propter peccatum, qui 62 sunt fames, sitis, frigus, calor, lassitudo, egritudo et mors in prima 63 persona, praua conscientia et amaritudo, fetor 64 et tenebre 65 , quales sunt dolores inferni.

16. Item confitetur se esse in pena et 66 culpa quo ad 67 quosdam, ut mereatur absolutionem 68 .

17. Sed ne iste luctus generet accidiam siue tristiciam, que 69 mortem operatur, ponit consolationem. Nollet enim ecclesia ullo modo, quod filii sui tedium uel accidiam haberent. Hoc enim esset bibere fecem 70 de calice domini. Ideo dicit in uersu: "diligam te k   71 ", ut sic possit dicere: "fuerunt michi lacrime mee panes 72 die ac nocte 73   l   74   E ".

18. Sed quia homo libenter non suscipit honus penitentie, nisi 75 uideat premium, ideo ostendit premium in epistola, que sumitur de prima ad corinthios ix: "nescitis, quod hii, qui in 76 stadio currunt 77   78   m " et cetera 79 . Bra|uium 80 est premium currentium 81 , per quod significatur beatitudo eterna, que est premium currentium in 82 paradisum, quod ostenditur, ut libentius agant homines penitenciam et etiam ut magis fleant. Vnde ezechiel xliii: "fili hominis ostende domui 83 israel templum", celeste 84 scilicet 85 , "et confundantur ab iniquitatibus suis n ". Et in psalmo: "super flumina babilonis illic sedimus et fleuimus, donec recordaremur tui, sion 86   87   o   88 ".

19. Et sicut in cursu exteriori remouentur, que impediunt cursum, sic dicit apostolus se facere, cum dicit: "castigo corpus meum 89   p ", quasi dicat: leuigo 90 me, id est leuem facio me 91 ad hoc, ut possim currere, sic facit ecclesia: macerat carnem suam, ut melius possit currere ad brauium uite eterne remotis omnibus uiciis 92 .

20. Et bene respondet epistole 93 responsorium: "adiutor in oportunitatibus 94   q ". Sic enim bene iuuat 95 nos deus in tribulatione, que oportuna et utilis est homini, quando facit 96 recordari gaudiorum eternorum.

21. Non 97 sequitur alleluia, quia tunc subticet ecclesia omnia cantica leticie F , scilicet alleluia, "gloria in excelsis", "te deum laudamus", sicut dixerunt 98 filii israel existentes in babilone 99 : "quomodo cantabimus canticum 100 domini in terra aliena r ?" Ideo omne canticum leticie subticetur. Et quia dicit ecclesiasticus 101 : "musica in luctu inoportuna 102   103 narratio s ".

22. Sumus enim omnes in babilone: quidam 104 in medio, ut qui peccant in spiritum sanctum uel aliis peccatis magnis. Alii recedunt de 105 medio 106 babilonis, ita ut 107 quidam sint in terris 108 babilonis 109 , ut qui iam proponunt penitere.

23. Post responsorium sequitur tractus, scilicet: "de profundis 110   t " et cetera 111 , ad notandum, quod in gemitibus et suspiriis trahit ecclesia uitam suam, scilicet 112 de profundis peccati uel pene. Sed iterum ad consolationem interponuntur uerba misericordie, cum dicit: "quia apud te propiciatio 113 est u ".

24. Sed quia nullo modo uult ecclesia 114 , quod filii sui cadant 115 in accidiam, ideo post tractum 116 sequitur in euangelio de 117 denario diurno, id est de beatitudine eterna, quam ostendit filiis suis, ut hylariter faciant penitenciam: "simile est 118 regnum celorum 119 " et cetera 120 , "qui exiuit 121 primo mane v   122 ". Homo est uinea dei et 123 ecclesia, quam quilibet debet colere pro posse suo, in aliis per predicationem et 124 exemplum, in se per bonam operationem. Et si bene coluerit, habebit uitam eternam, que dicitur denarius. In denario enim est ymago et superscriptio. Et nos habebimus ymaginem dei apertam et superscriptionem, quia erimus dii 125 et dicemur 126 filii dei. In psalmo 127 : "ego dixi dii estis 128   w " et cetera 129   130 .

25. Sequitur offertorium 131 : "bonum est confiteri domino 132   x   133 ", in quo monemur laudare deum in tribulatione, quod facere possumus 134 uiso denario diurno, ad quem uidendum petit ecclesia illuminari. Et post sequitur communio 135 : "illumina 136   y " et cetera G .

Lesarten
1 Septuagesima: om P2 ; de septuagesima (in margine intercolumnii) T ; de t*** (in margine dextra) T
2 tempore: P2 ; tempus P1, T
3 id est: per add P2, T
4 quod: quia P2
5 mundicia: mendacio add P2
6 sua et immundicia: et immundicia in mendacia sua P2 ; et immundicia sua T
7 dicitur: om P2, T
8 rebecca: robecca P2
9 gibositate: gulositate P2
10 peccati: et add P2, T
11 Xxxi ieremie: ieremie xxxi P2, T
12 te: ss P1
13 id est: ante femur cancelauit P1
14 glosa: gulosa T
15 femur meum: fratrem P2, T
16 pristinum: et add P2, T
17 autem: aut P2
18 te: icirco et cetera add P2 ; iccirco et cetera add T
19 ergo: etiam P2, T
20 seruiuisse: seruisse P2
21 tempus renouationis: renouationis tempus P2
22 annos: in add P2
23 uel ... penam: om P2
24 mundi: mondi T
25 quandoque: quando T
26 dicit dominus: deus (ex dicimus corr) T
27 agite: agit T
28 et: quod P2
29 liber: scilicet add P2, T
30 inicialibus: iniciabus P2
31 id est: om P2, T
32 Sicut: sic quod P2
33 deus: celum et terram add P2, T
34 et cetera: om P2, T
35 celum: om P2, T
36 ea: in eo P1
37 que sunt: om P2
38 sicut: sic P2
39 filii: et add P2
40 id est: scilicet P2
41 qui: que P2, T
42 abraham: abraham add P2, T
43 qui: om P2, T
44 et: quia P2
45 iohannis: om P2, T
46 uideret: * ante add P1
47 uideret: uident T
48 et: om P2, T
49 resurrexionis: et add P2, T
50 fuit ysaac: ysaac fuit T
51 post uenditionem: per uendicationem T
52 totam: e totum corr T
53 per ciuitates: pertinaces P2
54 ab officio: a uicio P2, T, Dur
55 a ... iterum: P2, T ; iterum uicio P1
56 septuagesime: lxxa T
57 uero: autem P2
58 dicemus: docebimus P2 ; docemus T
59 ubi: ut P2
60 confitetur: confidetur T
61 se ecclesia esse: ecclesia se esse P2 ; se esse ecclesia T
62 peccatum qui: peccata que P2, T
63 in prima: ipsa P2, T, Dur
64 fetor: om T
65 tenebre: ante ** expunxit T
66 et: in add P2
67 quo ad: quantum ad P2, T
68 absolutionem: abeo solutum T
69 que: qui T
70 fecem: ante calicem expunxit T
71 te: et cetera add P2
72 lacrime mee panes: panes lacrime mee T
73 die ac nocte: om P2, T
74 nocte: et cetera add P2, T
75 nisi: nisi (et ni corr) T
76 in: om T
77 currunt: occurrunt P2
78 currunt: omnes quidem currunt sed unus acipit brauium P2, ('... vnus accepit brauium ...') T
79 et cetera: om P2, T
80 Bra|uium: enim add P2, T
81 currentium: crrentium P2
82 in: ante per quod significatur cancelauit P1
83 domui: de T
84 celeste: celestes T
85 scilicet: om T
86 et fleuimus ... sion: om T
87 sedimus ... sion: om P2
88 sion: et cetera add P2, T
89 meum: et in seruitutem redigo add P2, T
90 leuigo: le uigo P2
91 me: om P2, T
92 uiciis: nociuis P2, T
93 epistole: e P2 ; ei T
94 oportunitatibus: in tribulatione add P2, T
95 iuuat: muniat P2
96 facit: nos add P2, T
97 Non: nec P2, T
98 dixerunt: e dixerit corr T
99 babilone: tribulatione P2
100 canticum: alienum add T
101 ecclesiasticus: vacat P1
102 inoportuna: inportuna P2
103 inoportuna: est add T
104 quidam: quidem T
105 de: in T
106 medio: more P2
107 ut: etiam add P2
108 terris: terram T
109 babilonis: uel terminis 109 add in margine P1
110 profundis: clamaui add T
111 et cetera: P2
112 scilicet: om P2, T
113 dicit ... propiciatio: P2
114 ecclesia: X in margine P1
115 cadant: P2, T, Dur ; recedant P1
116 tractum: preteritum add T
117 de: om P2
118 est: enim add T
119 celorum: homini patri familias add P2, T
120 et cetera: om P2, T
121 exiuit: exiit P2
122 mane: et cetera add P2, T
123 et: ss P1
124 et: ut T
125 dii: om P2, T, Dur
126 dicemur: dicemus T ; dii et add P2, T, Dur
127 In psalmo: unde psalmus P2
128 estis: et filii excelsi omnes add P2, T
129 et cetera: om P2, T
130 In psalmo ... et cetera: ex omnes T
131 offertorium: officium T
132 domino: om P2, T
133 domino: et cetera add P2, T
134 facere possumus: possumus facere P2, T
135 Et ... communio: in postcommunione P2, T
136 illumina: P2, T ; illuminare P1

Quellen
a postquam ... michi: Ier 31,19
b id est ... glosa: Glossa ordinaria III (Editio princeps 1480/81; Repr. 1992, p 149)
c percussi ... femur meum: Ier 31,19
d auditu ... uidet te: Iob 42,5
e penitenciam ... celorum: Matth 3,2
f in ... deus: Gen 1,1
g in principio ...celum: Gen 1,1
h et spiritus ... aquas: Gen 1,2
i abraham ... est: Ioh 8,56
j circumdederunt me: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
k diligam te: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
l fuerunt ... nocte: Ps 41,4
m nescitis ... currunt: 1 Cor 9,24
n fili ... iniquitatibus suis: Ez 43,10
o super ... sion: Ps 136,1 (Vulgata:'... cum recordaremur Sion ')
p castigo corpus meum: 1 Cor 9,27
q adiutor ... oportunitatibus: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
r quomodo ... aliena: Ps 136,4
s musica ... narratio: Eccli 22,6
t de profundis: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
u quia ... est: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
v simile ... mane: Matth 20,1
w ego ... estis: Ps 81,6
x bonum ... domino: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
y illumina: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)

Rezeption
A Sequitur ... ab illa: Durandus, Rationale VI,xxiv,1,3-6 (CCCM 140A, p 223)
B septuaginta ... septuagesimam: Durandus, Rationale VI,xxv,1,4-10 (CCCM 140A, p 234)
C Et ... incarnationis: Durandus, Rationale VI,xxv,2,10-24 (CCCM 140A, p 234sq)
D passionis ... est: Durandus, Rationale VI,xxv,2,25-40 (CCCM 140A, p 235)
E nocte: Durandus, Rationale VI,xxv,4,51-58 (CCCM 140A, p 235sq)
F Sed ... leticie: Durandus, Rationale VI,xxv,6sq,74-91 (CCCM 140A, p 236)
G Post ... cetera: Durandus, Rationale VI,xxv,7,93-112 (CCCM 140A, p 236sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 21, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c21

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 27v, 28r, 28v, 29r
Br 279r, 279v
C 75v, 76r
D 26v, 27r, 27v, 28r
G 120r, 120v, 121r
M 24r, 24v, 25r
O 142r
P1 52r, 52v
P2 98v, 99r, 99v
S 56v, 57r, 57v
T 193v, 194r, 194v
Tr 78r, 78v, 79r
U 100v