IV,14. De confessoribus 1
1. Sequitur de confessoribus, qui distinguntur in episcopos et non episcopos 2 . De episcopis dicitur: "ecce sacerdos magnus a ", quia 3 sunt magni sacerdotes, unde dicuntur fratres domini pape 4 , et illud: "inueni dauid seruum meum, oleo sancto meo unxi eum b ", quia non tantum uncti sunt in baptismo, confirmatione 5 et ordinatione 6 in presbiteros, sed 7 etiam in consecratione, ut habeant misericordiam supereffluentem. Et officium illud 8 : "statuit dominus 9 c " proprie conuenit 10 11 episcopis. Cetera sunt communia.
2. Et sicut dictum est de martiribus , quod plurima responsoria sunt octaui toni et cetera 12 , similiter de confessoribus dicimus, quod afflixerunt et crucifixerunt carnem suam cum uiciis et concupiscentiis propter octauam resurrectionis 13 A .