III,12. De circumcisione domini 1
1. Post 3 sequitur festum circumcisionis. Sed uidetur, quod de circumcisione domini 4 non debeat fieri festum, cum dicat apostolus: "circumcisio nichil prodest a ". Et iterum dicit apostolus: "si circumcidimini, christus nichil nobis proderit 5 b ". Et iterum, quia ecclesia non facit festum de passione domini, que incipit in circumcisione, quando primo fudit sanguinem suum, ergo tunc non esset faciendum festum, sed pocius lamentum 6 sicut in passione.
2. Ad hoc dicitur, quod festum non fit de circumcisione 7 , sed de octabis 8 | natiuitatis 9 domini, et legitur euangelium quasi 10 hystoria illius diei. Sed nichil impedit nos dicere, quod 11 fiat festum de circumcisione, quia 12 significat circumcisionem, scilicet omnium 13 , que 14 fiet 15 in octaua 16 resurrectione et a culpa et a pena. Et est causa meritoria illius et propter istud gaudium sollempnizat ecclesia.
3. Quod obicitur de passione, soluitur hoc modo: dicimus enim, quod alia de causa dimittit ecclesia festum facere in die, qua dominus passus est 17 18 , propter passionem: scilicet quia tunc dominus posuit 19 peccata nostra in statera. Vnde iob: "utinam appenderentur peccata mea, quibus 20 iram merui, et calamitas, quam patior in statera c ". Oportuit enim filium dei pati pro peccatis nostris ad hoc, ut nos redimeret, et ideo luget ecclesia magnitudinem peccatorum suorum considerans, propter 21 quod sol est erubescens, qui 22 propter peccata hominum obtenebratus 23 A , et propter hoc non 24 sollempnizat ecclesia illa die.
4. Omnia preter euangelium de natiuitate sunt.
5. Sed notandum, quod non fiunt octaue de circumcisione, quia ipsa circumcisio est octaua natiuitatis et quia 25 in octaua die fiebat circumcisio et idem significat circumcisio octaua die facta, quod significat festum octauarum. In octaua enim die cultello petrino, id est petra, que est 26 christus, circumcidemur petra, id est a christo 27 , sicut dictum est, a pena et a culpa d .
6. Fiunt autem octaue triplici 28 de causa, scilicet 29 causa deuotionis ut patronis 30 31 ecclesiarum, reuerentie sicut in magnis festis, institutionis siue significationis ut in festo dedicationis uel martirum C . In festo dedicationis 32 in signum, quod dedicabitur ecclesia, id est extrema et plenissima dedicatione dedicabitur. Tunc enim 33 christo copulabitur 34 , dedicari enim copulari est. In festo uero martirum, quia ipsi per hoc, quod 35 passi sunt, ostenderunt, quod erat uita immortalis, ex eo quod hanc 36 pro nichilo habebant D .
7. Questio 37 . Sed queritur, quare in hac die fit festum stultorum 38 , cum ita 39 sit, quod in festo beati stephani sit 40 festum leuitarum et in festo beati iohannis presbiterorum et in festo innocentium puerorum e .
8. Solutio 41 . Ad quod est solutio, quod ante aduentum domini celebrabant festa, que uocabant parentalia, et in illa die spem 42 ponebant credentes, quod si in illa die bene eis accideret, quod similiter in toto anno f .
9. Hoc festum uoluit remouere 43 ecclesia, quia contra fidem est. Et quia extirpare omnino non 44 poterat festum illud, permittit 45 et celebrat illud festum celeberrimum, ut aliud dimittatur.
10. Et ideo in matutinali officio leguntur lectiones, que deortantur ab huiusmodi 46 , quia sunt contra fidem. Etsi ista die ab ecclesia quedam 47 fiant preter 48 fidem 49 , nulla tamen est 50 contra 51 fidem. Et ideo ludos, qui sunt contra fidem, permutauit in ludos, qui non sunt contra fidem. Et hoc fecit 52 permittendo.
11. Similiter fecit dominus iudeis uolens eos ab ydolatria reuocare precipiens, ut sibi sacrificarent animalia, que ante ydolis 53 sacrificabant g .