III,15. Secunda dominica post theophaniam 1
1. In dominica secunda 2 est introitus: "omnis terra a ", et ad idem est, quod alius. Et in officio illo totum plenum 3 est hac uoce "iubilate 4 " propter innouationem nostram, quia nouus rex 5 , noua lex: "ecce 6 , noua facio omnia b A ".
2. Et illa dominica legitur euangelium de nuptiis, in quibus dominus mutauit aquam in uinum. Tunc fecit noua miracula.
3. Sed epistola non uidetur conuenire, que talis est: "habentes donationes c " et cetera, ad romanos. Sed bene conuenit 8 misterio euangelii, quod tales 9 "nuptie facte sunt in cana galilee d B ". Cana 10 zelus interpretatur, galilea transmigratio. Quod igitur nuptie 11 facte sunt in 12 cana galilee, significat, quod in corde habente zelum, id est amorem 13 | ardentem 14 transmigrandi de uiciis ad uirtutes, de mundo ad patrem, de terra ad celum fiunt nupcie eius et christus 15 et dominus est ibi cum matre sua. Hoc enim est de primis leticiis in 16 corde, ubi sunt nuptie, quod 17 deus natus est de uirgine, ibi "mutatur aqua in uinum", id est insipiditas operum in leticiam spiritualem C , ad quam monet epistola 18 . Et ostendit ea, que comedamus in illis nuptiis, et bene apponit uiginti fercula 19 "siue prophetiam secundum rationem fidei e D ", "siue qui docet in doctrina f " et cetera.