Tract. III, Cap. 95

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 95

 

 

 

De sabbato

 

 

In sabbato est introitus: Caritas dei diffusa est et cetera, ad romanos u circa principium. Competit autem spiritui sancto, per quem datur caritas. Competit etiam ordinandis, quia in ordinibus datur spiritus sanctus. Leguntur autem tunc uque lectiones, quarum prima est de ioele iii in principio: Effundam de spiritu meo et cetera. Secunda est de leuitico xxiiii circa principium: Locutus est dominus ad moysen dicens: Loquere filiis israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo uobis et cetera. Tercia est deuternomii xxui in principio: In diebus illis dixit moyses filiis israel: Cum intraueris terram, quam dominus deus tuus et cetera. Quarta est leuitici xxui circa principium: In diebus illis dixit dominus ad moysen: Si in preceptis meis ambulaueritis et cetera. Quinta est de iiio danielis circa medium: Angelus domini descendit et cetera.

 

 

Epistola de xiiio actuum circa finem: Conuenit uniuersa ciuitas audire uerbum domini et cetera, et est de diffusione caritatis. Dicitur enim ibi: Quia indignos uos esse iudicatis uite eterne, ecce conuertimur ad gentes et cetera. Et euangelium concordat epistole. Est enim de iiiio luce circa finem: Surgens iesus de synagoga et cetera, ubi habetur de curatione socrus petri, mistice de curatione synagoge. In fine dicit dominus: Aliis ciuitatibus oportet me euangelizare regnum dei, per quas ciuitates significatur gentilis populus. Leguntur autem lectiones quatuor ante lectionem danielis sicut in aliis sabbatis, in quibus fiunt ordines, ut dictum est.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va