Tract. III, Cap. 64

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 64

 

 

 

De dominica in ramis palmarum

 

 

Post sabbatum, in quo ostenditur deuotio magdalene, sequitur dominica in ramis palmarum, in qua ostenditur deuotio puerorum, qui exierunt obuiam cum ramis oliuarum et floribus palmarum domino uenienti ierusalem, mattheus xxi circa principium, iohannes xii circa principium, qui ut uerus agnus decima die primi mensis uenit ad locum immolationis. Et hanc processionem representat ecclesia in hac dominica exiens extra ciuitatem materialem, quod significat exitum a corporalibus deliciis, ut dicit apostolus: Exeamus ad iesum extra castra improperium eius portantes, <ad hebreos> xiii circa medium. Et ibi legitur euangelium: Cum appropinquasset iesus ierosolimam et cetera, de mattheus xxi in principio, quod ad litteram est ipsa die; quantum ad misterium est de fructu passionis, silicet de missione apostolorum de solutione iudaici populi et gentilis.

 

 

Postmodum facit ecclesia stationem in aliquo loco ad recipiendum uerbum dei, sicut et pueri receperunt uerbum dei, id est christum. Postmodum cantat: Occurrunt turbe et cetera. Et affigit ramos uirides cruci, omnia bona attribuens crucifixo, qui est uiride lignum, ut habetur in xxo iiio luce circa medium. In reditu in introitu ciuitatis cantat laudes puerorum: Gloria laus et cetera, et ingrediente domino in sanctam ciuitatem hebreorum pueri clamabant: Osana in excelsis.

 

 

Postea sequitur officium misse, quod est de passione domine, quia in cruce domini est, unde letemur scilicet ex amore, quo passus est pro nobis, et est unde tristemur, scilicet compatiendo ei, et preterea gaudia huius mundi mixta sunt, quia in calice domini est merum, quod bibunt sancti in patria, et est mixtum, quod bibitur in presenti, et est sex, de qua bibitur in inferno. Est autem introitus misse de oratione domini in psalmo xxi Deus deus meus respice et cetera: Domine ne longe facias me auxilium tuum et cetera. Epistola de passione et fructu passionis, ubi dicitur, ad philippenses ii circa principium: Hoc sentite et cetera, et post: Propter quod deus exaltauit illum et cetera. Graduale de eodem: Tenuisti manum et cetera, de psalmo lxxii Quam bonus. Tractus de eodem psalmo xxi: Deus deus meus et cetera. Euangelium de passione de xxui matthei circa principium: Scitis quantum post biduum et cetera. Similiter et offertorium et postcommunio.

 

 

In nocturnali officio per totum tempus passionis domini legitur de ieremia tribus de causis:

 

ia

Prima est, quia aperte prophetauit de passione domini.

 

iia

Secunda est, quia passione sua prefigurauit passionem domini, unde de se dixit, ieremias xi circa finem: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam.

 

iiia

Tercia est, quia ad litteram deplorans captiuitatem babilonicam mistice deplorauit captiuitatem, que facta est per romanos pro peccato passionis christi.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va