Tract. III, Cap. 49

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 49

 

 

 

De sabbato

 

 

Sabbatum sequens est de saluatiolne per iusticiam et misericordiam. Vnde in epistola habetur de liberatione susanne, que liberata fuit per iusticiam suam, deuteronomium xiii per totum. Vnde in euangelio de misericordia, per quam liberata fuit mulier deprehensa in adulterio, iohannes uiii circa principium, cui dictum est: Amplius noli peccare, id est sabbatiza spiritualiter. Et quia uidet ecclesia se non posse saluari nisi per misericordiam dei, propter hoc in introitu orat: Verba mea auribus percipe domine et cetera, psalmus uus, et subiungitur dimidium uersus: Rex meus et deus meus, quasi profitens imperfectionem suam, cum fere in omnibus introitibus subiungatur unus uersus integer. In introitu autem pro defunctis sequitur duplex uersus, quia defunctis oramus duplicem stolam. Graduale similiter de psalmo xxii Dominus regit: Si ambulem in medio umbre mortis et cetera, competit epistole de liberatione susanne. Cantatur etiam pro defunctis, qui, etsi transeant, per purgatorium tamen liberantur.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va