Tract. III, Cap. 83

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 83

 

 

 

De ua dominica post octauas pasche

 

 

In quinta dominica monentur predicatores annuntiare uocem exultationis ita, quod audiatur. Vnde introitus: Vocem exultationis et cetera. Et quia illa dominica propinqua est rogationibus, docemur petere in oratione rectam cogitationem et rectam operationem. Vnde: Deus, a quo bona cuncta procedunt et cetera. Euangelium similiter est de petitione: Amen amen dico uobis: Si petieritis patrem in nomine meo et cetera, iohannes xui circa finem. Et docemur ibi, quid petere debeamus, scilicet ut gaudium nostrum sit plenum. Hoc autem est petere eterna bona. In epistola monemur ad faciendum uerbum, iacobus i circa finem: Estote factores uerbi et non auditores tantum et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va