Tract. III, Cap. 70

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 70

 

 

 

De sexta feria, scilicet de die parasceues

 

 

In parasceue facit ecclesia artissimum ieiunium et silentium, et circa horam sextam conueniunt fideles ad ecclesiam ad adorandum crucem, quia circa sextam crucifixus est dominus, et dicuntur hore submissa uoce, nec consecrat sacerdos illa die, sed accipit corpus christi, quod reseuatum est a quinta feria, et dictis horis, legitur lectio de osee ui in principio: In tribulatione sua et cetera, quia ibi dicitur: Viuificabit nos post duos dies, in die tercia suscitabit nos.

 

 

Postea cantatur tractus: Domine audiui auditum et cetera, de abacuc iii circa principium, quia ibi dicitur: In medio duorum animalium innotesceris, id est in medio duorum latronum, lucas xxiii circa medium.

 

 

Postea legitur de exodo xi ante medium lectio: Mensis iste principium mensium et cetera, quia ibi dicitur, os eius non confringetis et cetera, quod habetur exodus xii circa finem. Sed hoc non est in lectione predicta, et in euangelio, quod legitur in illa die, dicitur, quod cum uenissent ad iesum non fregerunt eius crura.

 

 

Legitur autem predicta lectio propter id quod dicitur in fine. Est enim phase, id est transitus domini.

 

 

Leguntur autem lectiones de prophetia et de lege, quia lex et prophetie testimonium prohibent de passione christi. Sine titulo autem leguntur, qui debet esse in capite lectionis, quia christum capud nostrum tunc non habemus.

 

 

Postea cantatur tractus de passione: Eripe me domine ab homine malo et cetera, psalmus cxxix.

 

 

Postea legitur euangelium de passione domini secundum iohannem xuiii in principio, quia ibi exprimuntur sacramenta, que data sunt nobis per passionem christi. Dicitur enim ibi quod unus militum lancea latus eius aperuit, et exiuit sanguis et aqua, et quia christus in cruce orauit pro inimicis, lucas xxiii post medium, orat postea ecclesia tam pro amicis quam inimicis, et | pro omnibus flectit genua exceptis iudeis, quia iudei in genuflexione illuserunt christo, mattheus xxuii circa medium. Postea enumerat dominus beneficia, que fecit populo suo dicens: Popule meus, quid feci tibi et cetera, de uio michee circa principium.

 

 

 

 

 

fol. 146vb

 

Tandem denudatur crux et adoratur, quia illa die pacefacta sunt, que erant clausa in lege et prophetis.

 

Questio

Sed queritur, cum in magno gaudio celebremus passiones aliorum sanctorum, quare non cum gaudio celebremus passionem christi, cuius mors preciosissima.

 

Solutio

Et ad hoc dicendum, quod christus passus est pro peccatis nostris, unde in die passionis eius maxime debemus confundi et erubescere, et sic non sollempnizare, et alia ratione, quia tunc erant tristes apostoli et beata uirgo.

 

Questio

Queritur postea quare non consecratur in die illa. Magis enim uidetur debere consecrari quam alia die, quia missa est representatio passionis christi.

 

Solutio

Et ad hoc est solutio, quod quia christus oblatus fuit sine uelamine, non consecratur passionis die corpus christi sub uelamine. Et preterea non conuenit, ut in die, qua recolimus sputa, contumelias, flagella, passionem christi, consecretur cum sollempnitate misse corpus christi. Quidam tamen dicunt, quod tunc non consecratur, quia uerus sacerdos mortuus est. Sed eadem ratione non deberet consecrari in sabbato pasce.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va