Tract. II, Cap. 10

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 10

 

 

Quid petit

Sed quia posset querere deus pater, quid petis, subiungit sacerdos de petitionibus dicens:

 

De uii petitionibus

Pater noster, qui es in celis et cetera, mattheus ui ante medium. Et dicit alta uoce, ut omnes idem petant. Sed ne uideatur presumere uocans deum patrem, premittur: Oremus preceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati audemus dicere. Sic enim filius dei docuit nos orare, mattheus ui ante medium. Antequam autem petat, premittit breuem prologum, in quo captat beniuolentiam a bonitate dei, cum dicit: Pater. Dulcius enim nomen non potest ei dari, et per hoc prouocat in se dilectionem dei, pater enim diligendus est, et dilectionem proximi, cum dicit: Noster, quia, ut dicit apostolus ad galatas iii in finem: Non est iudeus, non est grecus, non est seruus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim unum estis in christo iesu. Captat etiam beniuolentiam a puritate, cum dicit: Qui es in celis, id est in sanctis.

 

 

Postea petit uii dona spiritus sancti, per que habentur uii beatitudines et excluduntur uii capitalia uitia. Dicit ergo: Sanctificetur nomen tuum, id est confirmetur in nobis sanctitas nominis tui et similitudo tua. Hec autem fit per donum sapientie, per quod habetur pax, quia ante huiusmodi confessionem et saporem dulcedinis dei non habet pacem anima. Et per hoc ex|cluditur luxuria, quia gustato spiritu desipit omnis caro.

 

 

 

 

 

 

fol. 137ra

 

 

 

 

 

Ieronimus

Sed quia ad sapientiam non peruenitur nisi per intellectum, sequitur: Adueniat regnum tuum, id est da nobis lumen intelligente, ut recedant tenebre peccati, et tu solus regnes in nobis. Et per hoc habetur mundicia cordis, quia beati mundo corde et cetera, mattheus u circa principium, et expellitur gula, quia, ut dicit ieronimus, si sacras litteras amamus dilicias carnis non amamus. Sed quia ad intellectum non peruenitur nisi per bona opera, unde in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Quomodo dilexi et cetera: A mandatis tuis intellexi.

 

 

Sequitur: Fiat uoluntas tua et cetera, et per hoc habetur misericordia et expellitur auaricia. Sed quia bene operari non possumus nisi pregustauerimus de pane celesti, sequitur: Panem nostrum cottidianum et cetera. Et sic petitur fortitudo, quia panis confirmat et roborat, et per hoc habetur esuries iusticie et expellitur accidia.

 

 

sed quia gustare dulcedinem panis celestis non possumus, nisi mundati simus a febre iniquitatis, sequitur: Dimitte nobis et cetera. Et scientia sic petitur, per quam lugemus peccata, quia, qui apponit scientiam, apponit et dolorem, ecclesiastes i circa finem. Et habetur uirtus luctus et expellitur ira, que impedit animum, ne possit cernere uerum.

 

 

Sed quia purgati esse non possumus, nisi resistamus temptationibus, sequitur: Et ne nos inducas et cetera, id est fac nos patienter tolerare facta persecutorum et uerba contumeliosa. Et sic petitur pietas, per quam habetur uirtus mansuetudinis, et expellitur inuidia. Sed ista non possunt fieri, nisi liberemus ab amore mundi, unde sequitur: Libera nos a malo, quia, ut dicit augustinus: Amor rerum transitoriarum est totum et solum malum hominis. Et per hoc petitur timor domini, qui expellit peccatum, ecclesiastici i post medium, quia, qui timet deum, abstinet a prohibitis. Et per hoc habetur paupertas spiritualis et expellitur superbia, quia timor dei humiliat.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va