III,25. In capite ieiunii 1
1. Et ideo incipit ieiunare a quarta feria antecedenti, que ideo uocatur caput ieiunii A . Et tunc eiciuntur ab ecclesia publice penitentes cum candelis accensis 2 . Et ipse episcopus dat eis cilicium ad mortificationem carnis sue ad 3 significationem eius, quod factum fuit ade, qui propter suum peccatum 4 fuit eiectus 5 de paradiso gladio 6 igneo permanente ad hostium paradisi, qui per candelas accensas 7 designatur. Et sicut ibi dominus dedit ade et uxori eius 8 tunicas pelliceas, que facte 9 fuerant de coriis mortuorum animalium in significationem sue fragilitatis et mortalitatis, sic episcopus penitentibus huiusmodi dat cilicia, que signant 10 asperitatem et fragilitatem humane nature.
2. Peracta autem penitencia redeunt ad ecclesiam in die, que 11 uocatur cena domini, quia per fidem et in fide mortis christi, que tunc incipit 12 , peccatores redeunt ad paradisum spiritualem, ad ecclesiam scilicet, quia 13 per penitenciam quadragesime uenit homo ad absolutionem peccatorum suorum, ut possit comedere cenam domini.
3. Notio de benedictione cinerum 14 . Hac eadem die benedicitur 15 cinis B , per quem 16 exprimitur humilitas, ut sicut in eiectione ade de paradiso maledicta fuit terra in opere suo 17 , sic per humilitatem penitencie terra nostra, scilicet liberum arbitrium benedicatur per penitenciam, ut spinas et tribulos non 18 germinet a , sed dignos fructus penitencie faciat.
4. Inuitantur 19 autem omnes generaliter ad penitenciam 20 , cum dicitur: "uenite b ".
5. Et dicitur 21 causa 22 , quare homines 23 ieiunare debent, scilicet quia dominus expectat eos ad penitenciam. Vnde introitus talis est: "misereris omnium propter penitenciam c ". Omnes autem orationes, quecumque 24 dicuntur, faciunt ad idem.
6. In epistola autem omnes ad hoc inuitantur | generaliter: et parui et magni et utriusque sexus. Vnde dicit: "congregate cetum d " et cetera.
7. Sequitur responsorium, quod respondet epistole ostendens triplicem effectum penitencie. Primus est 25 , quia per penitenciam habemus remissionem peccatorum et collationem glorie et conculcationem inimicorum, unde sequitur uersus: "dedit in obprobrium conculcantes me e ".
8. Sequitur tractus, qui significat laborem, qui in penitencia habetur C .
9. In euangelio autem agitur 26 de modo ieiunandi: "cum ieiunas, unge 27 caput tuum et faciem tuam laua f ", quia omnis penitens debet inungi oleo spirituali, quod est iocunditas mentis, tamquam athletha 28 et pugil domini, sicut habetur in ecclesiaste: "oleum de capite tuo non deficiat g ", et "faciem tuam laua h " id est 29 interiorem 30 hylaritatem exterius demonstra, ne uidearis hominibus ieiunans 31 i , id est sic ieiuna 32 , quod non intendas fauorem humanum, sed solius dei: "et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi j D ". Et hoc est, quod sequitur: "thesaurizate uobis thesaurum in celo 33 k " et cetera.
10. In fine autem misse dicitur oratio in quadragesima 34 super populum propter sanctitatem temporis.