III,81. Tercia dominica post pascha 1
1. In duabus precedentibus dominicis ostensum est, quod parui et magni per christi resurrectionem repleti sunt misericordia domini: parui, cum dicitur: "misericordia domini plena est terra 2 a ", magni, cum dicitur 3 : "uerbo domini celi firmati sunt 4 b ".
2. In tribus uero sequentibus ante ascensionem ortatur nos ecclesia ad iubilum 5 et exultationem propter christi 6 resurrectionem et ascensionem. Vnde introitus tercie dominice incipit 7 : "iubilate deo 8 c ".
3. Et sequitur unum alleluia, quia "iubilus est exultatio mentis habita de eternis d " et cetera. Soli autem deo iubilandum est.
4. Sequitur: "psalmum 9 dicite nomini eius e ", id est ylari operatione ipsum laudate. Et sequitur similiter unum alleluia, quia ab una radice ortum habent omnia opera talia 10 , id est ex 11 caritate. "Date gloriam deo 12 laudi eius f ". Et sequitur triplex alleluia, quia a potentia patris et sapientia filii et benignitate 13 spiritus sancti, qua nos liberauit per passionem et resurrectionem, laudandus est deus.
5. Licet autem sit exultatio, tamen 14 incutitur timor 15 , ne spes sub 16 timore luxuriet in presumptionem 17 . Vnde sequitur in uersu: "dicite deo, quam 18 terribilia sunt opera tua, domine g ". Debet enim timere nouus populus, quia iudei excecati sunt, qui erant populus peculiaris domini, qui, licet apposuissent custodes, dixerunt: "uenerunt discipuli eius et furati sunt eum h ", et hoc est: "inimici tui i ", id est | iudei, "mentiti sunt tibi 19 j ", id est ad honorem tuum, qui ex hoc magis confusi sunt et "in multitudine uirtutis tue 20 k ", licet uidissent multa mirabilia, scilicet 21 obscuratum solem 22 et 23 , quod petre scisse sunt. In hoc est etiam multitudo uirtutis domini 24 , quod mendatia 25 inimicorum uertit in suum honorem 26 .
6. In epistola uero monet petrus baptizatos, ut 27 ambulent 28 in nouitate uite abstinentes a carnalibus desideriis dicens: "obsecro uos, fratres, tamquam aduenas 29 l " et cetera 30 . Et concordat introitui, quia gustato spiritu desipit omnis caro m .
7. Euangelium est de resurrectione: "modicum et 31 non uidebitis me n ", a morte usque ad resurrectionem, "et 32 iterum modicum et uidebitis me o ", post resurrectionem, et modicum, "quia uado ad patrem p A ".