Tract. V, Cap. 1

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus 5, Caput 1

 

 

 

De secunda parte scilicet de templo materiali et festo dedicationis

 

 

Sequitur de festo dedicationis, quod sollempnissime celebratur, quia etiam in ueteri lege celebratur, ut patet in uiii tercii regi per totum et in iiii primi machabeorum post medium. Dominus festum istud approbauit per presentiam suam, unde in xo ioannis post medium: facta sunt encenia in ierosolimis, et hyemps erat.

 

 

Celebratur autem octo diebus et in ueteri lege et in noua, quia significat dedicationem, que fiet in uiiia resurrectionis, quando ecclesia in anima et in corpore deo dicabitur.

 

De officio siue seruitio

Et quia tam in ueteri quam in noua celebrata fuit dedicatio, cantatur et legitur et de ueteri et de noua, scilicet de iacob et salomone et machabeis et apocalipsi. Iacob autem erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper, genesis xxuiii cica finem. Iacob significat prelatum, qui primum lapidem ponit in fundatione ecclesie, et lapis ille significat christum super quem fundatur ecclesia.

 

De officio misse

 

In officio misse sumitur introitus de uerbis Iacob, xxuiii genesis circa finem: Terribilis est locus iste et cetera. Epistola de xxi apocalipsis circa medium: Vidi sanctam ciuitatem et cetera. Graduale: Locus iste a deo factus est, inestimabile sacramentum. Est enim sacramentum triumphantis ecclesie. Versus: Deus cui astant et cetera. Alleluia: Adorabo ad templum sanctum et cetera, de psalmo cxxxuii Confitebor.

 

 

Euangelium in quibusdam ecclesiis de zacheo in xix luce circa principium, quia in fine dicitur: Hodie salus huic domui facta est. In aliis de uii mathei ii circa finem, ubi dicitur de domo fundata supra firmam petram. Offertorium de uerbis salomonis, de iiio Regum uiii circa finem: Domine deus in simplicitate cordis et cetera. Postcommunio ysaie lui circa finem: Domus mea domus orationis uocabitur, et luce xi circa principium.

 

De officio matutinali

In matutinali officio sumuntur responsoria aut de genesi aut de salomone aut de ysaia aut de thobia aut de apocalipsi, et in omnibus psalmis sit mentio aut de tabernaculo aut de atrio aut de fundamento aut de portis aut de oratione aut de ciuitate aut de | refugio, quod est ecclesia.

 

 

 

 

fol. 152ra

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va