Tract. IV, Cap. 3

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,3. De assumptione beate uirginis 1

1. Tercium 2 festum est de assumptione beate marie. "Quomodo autem assumpta fuerit 3 siue in corpore siue | extra corpus, nescio, deus scit a ", dicit ieronimus. Augustinus tamen dicit, quod in corpore b   A .

2. Et tunc cantatur liber canticorum, qui est de amoribus 4 . Quia enim manens in carne maiorem habuit caritatem quam aliqua alia creatura manens in carne, excepto christo B 〈–〉 non dico de angelis, quia, qui minor est in regno celorum, maior est iohanne baptista et beata uirgine〈–〉 ideo meruit ascendere super angelos. Alii 5 ascendunt ad equalitatem angelorum. In carne enim preter carnem uiuere non terrena uita est, sed celestis.

3. Et competit estiuo tempori, quia per calorem ignis caritatis ascendit C .

4. Et legitur epistola de libro ecclesiastici 6 , sapientie scilicet 7 : "in omnibus 8 requiem quesiui 9   c ". In omnibus etiam 10 quesiuit 11 ipsa uitam eternam, et ideo habuit, quod 12 perfectorum est 13 . "Et qui creauit 14 me, requieuit in tabernaculo meo 15   d ", id est 16 in corpore meo, in utero meo. Et quia in tabernaculo beate uirginis requieuit dominus, ideo dedit ei tabernaculum suum, scilicet 17 celum. Et sicut ipsa fecit domino tronum grandem in terra, unde ipsa dicit: "magnificat anima mea dominum e ", et tercio 18 regum x: "tronum fecit sibi 19 rex salomon de ebore grandem f ", et 20 ita fecit ei dominus grandem tronum 21 in celo, quando exaltauit eam super omnes angelos.

5. Legitur 22 euangelium de martha et maria, quod non uidetur pertinere, sed bene pertinet secundum allegoriam: "intrauit ihesus in quoddam castellum g   23 ", in beatam uirginem, que dicitur castellum, quia est terribilis demonibus. Dicit 24 diminutiue "castellum 25 " propter humilitatem, "quoddam" propter singularitatem, quia "nec primam similem uisa est, nec habere sequentem h ". "Et martha recepit 26 eum in domum suam 27   i ", id est actiua 28 , diligentissime enim nutriuit puerum suum et tulit in egiptum. Et prius se probauit ministerio 29 helisabeth in actiua 30 . Maria etiam fuit, id est contemplatiua, unde in euangelio habetur 31 : "maria autem conseruabat omnia uerba hec 32 conferens in corde suo j ". Due ergo 33 sorores significant uitam 34 actiuam et uitam 35 contemplatiuam, que plene fuerunt in beata uirgine, per quas ipsa 36 sublimiter, honorabiliter, delectabiliter in se 37 christum recepit D .

Lesarten
1 De ... uirginis: om P2
2 Tercium: enim add P2
3 fuerit: est P2 ; fuit T
4 amoribus: ex amore corr T
5 Alii: enim add P2, T
6 ecclesiastici: om P2, T
7 scilicet: om P2, T
8 omnibus: enim add ss T
9 quesiui: e quesiuit corr T
10 etiam: enim P2
11 In ... quesiuit: om hom. T
12 quod: hoc P2 ; hic T
13 est: om P2
14 creauit: ante ** eras T
15 meo: om T
16 id est: om P2, T
17 scilicet: om P2, T
18 tercio: T ; quarto P1, P2 ; om P2
19 sibi: om P2, T
20 et: om T
21 grandem tronum: tronum grandem P2, T
22 Legitur: et ante add P2, T
23 castellum: quod add P2
24 Dicit: om P2, T
25 castellum: om P2
26 recepit: receperit P2
27 in domum suam: om T
28 actiua: uita add T
29 ministerio: monstrando P2 ; ministrato T
30 in actiua: om P2, T
31 in euangelio habetur: euangelium est T
32 uerba hec: hec uerba P2
33 ergo: P2, T ; autem P1
34 uitam: P2, T ; om P1
35 uitam: P2, T ; om P1
36 ipsa: om T
37 se: sexum T

Quellen
a Quomodo ... scit: cf Pseudo-Hieronymus, Ad Paulam et Eustochium Epist 9,2 (PL 30,123D)
b Augustinus ... corpore: cf Pseudo-Augustinus, Sermo 208, In festo Assumptionis Beate Marie (PL 39,2130)
c in ... quesiui: Eccli 24,11
d Et qui ... meo: cf Salzer, Sinnbilder, p 18sq; Eccli 24,12
e magnificat ... dominum: Luc 1,46
f tronum ... grandem: recte 3 Reg 10,18
g intrauit ... castellum: cf Salzer, Sinnbilder, p 12; Luc 10,38
h nec primam ... sequentem: Sedulius, Carmen Paschale , lib II (CSEL 10,48 = PL 19,600A)
i Et martha ... suam: Luc 10,38: 'Et mulier quedam Martha nomine excepit illum ...'
j maria ... suo: Luc 2,51

Rezeption
A Quomodo ... corpore: Durandus, Rationale VII,xxiv,1,3-5 (CCCM 140B, p 71)
B cantatur ... christo: redigit Durandus, Rationale VII,xxiv,3,23-27 (CCCM 140B, p 72)
C ideo ... ascendit: Durandus, Rationale VII,xxiv,3-4,27-32 (CCCM 140B, p 72)
D legitur ... recepit: Durandus, Rationale VII,xxiv,5-7,61-87 (CCCM 140B, p 73sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 3, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c3

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 75r, 75v
Br 294v
C 93r
D 72r
G 143v
M 59v
O 148v
P1 72v, 73r
P2 127v
S 92v
T 220v, 221r
Tr 107r, 107v