III,30. Secunda feria 1 2
1. Postquam dominus et apostolus armauerunt militem suum, non restat, nisi ut pugnet, quia hostes semper 3 parati sunt A .
2. Quia uero honus pugne non libenter suscipitur nisi 4 intuitu premii, ideo secunda feria est introitus: "sicut oculi a " et cetera B .
3. Quia uero per opera misericordie specialiter et maxime fit pugna ista 5 , ideo 6 de illis 7 est illa feria C .
4. Et ostendit dominus in epistola, que sumpta est de ezechiele, que sic incipit: "ecce, ego adducam oues meas b ", premium, cum dicit: "et pascam 8 eas c ". Qui enim pascunt dominum in paupere, et dominus pascit eos 9 , sicut ibi legitur: "in montibus israel d ", id est in mansionibus eternis.
5. Idem habetur per euangelium: "uenite, benedicti e " et cetera, "esuriui 10 enim f " et cetera.
6. Debemus autem habere oculum ad ipsum non tantum sinistrum, ut tantum respiciamus 11 pe|nas eternas, et propter hoc bonum faciamus 12 , hoc enim esset timor seruilis, sed etiam dextrum, ut desideremus 13 premia. Istum 14 oculum uult nobis auferre diabolus et innititur 15 , quantum potest. Vnde i regum xi, rex amonitarum noluit inire 16 fedus cum iabatis, nisi erueret eis oculos dextros 17 g . Similiter uult facere nobis diabolus, ut non simus apti ad pugnandum sicut miles, qui non habet oculum dextrum D .
7. Ista feria agit de elemosina E .