IV,15. De uirginibus 1
1. Sequitur de uirginibus, quarum officium matutinale in 2 maxima parte sumitur de psalmo epithalamico, scilicet "eructauit a ", in quo agitur 3 de laudibus sponsi et sponse. Virgines enim sunt sponse christi, que sequntur agnum, quocumque ierit b , in corpore et anima propter integritatem corporis et anime.
2. Notandum 4 autem, quod illud responsorium, quod est de sponso: "audiui uocem de celo 5 c ", est primi toni, quia unicus est sponsus animarum christus. Illud uero, quod est de contemptu mundi, scilicet "regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi d " et cetera, quinti toni est, quia ibi ostenditur conculcatio quinque sensuum A .
3. In officio misse, si sit uirgo et martir, proprium est officium: "loquebar de testimoniis 6 e " et cetera.
4. Alia sunt communia, excepto quod de agatha dicitur: "gaudeamus f " in introitu. Quia enim ibat letissime ad passionem, sicut scriptum est: "agatha 7 letissime 8 ibat ad passionem 9 g ", ideo eius leticie nostram leticiam 10 sociamus B .