Tract. IV, Cap. 4

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 4

 

 

 

De festo sancte crucis

 

 

Tercium festum est de assumptione beate uirginis siue in corpore, siue extra corpus. Neutrum enim audet ieronimus asserere. Augustinus credendo asserit, quod assumpta fuerit in corpore. Et pium est istud credere. Si tamen non creditur, non est contra fidem. Et quia ipsa magis dilexit deum quam alia creatura uiuens in carne, propter hoc cantatur in eius assumptione de cantico canticorum. Et congruit festum tempori, scilicet estati, propter feruorem caritatis ipsius.

 

 

Et legitur epistola de xxiiii ecclesiastici circa principium: In omnibus requiem quesiui et cetera, quia ipsa in omnibus | operibus suis quesiuit deum.

 

fol. 151rb

 

Et euangelium de x luce circa finem de martha et maria, quia beata uirgo habuit utramque uitam. fuit enim martha per fecunditatem et quia lactauit et nutriuit filium suum, et fuit maria per contemplationem, unde de ipsa dicitur in iio luce ante medium: Maria conseruabat omnia uerba hec.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va