III,54. Quinta feria 1
1. Quinta feria ostendit, quod non est sanctificatio nisi a deo, unde introitus talis est: "letetur cor querentium dominum 2 : querite faciem eius semper a ", et est 3 secundo tono, quia queritur, ut habeatur, et postea 4 , ut amplius habeatur 5 . Quanto enim magis habetur, tanto magis queritur.
2. Epistola uero est de resuscitatione filii mulieris sunamitis, quem resuscitauit heliseus. Misit 6 primus 7 baculum 8 per giezi, famulum suum, nec potuit suscitari. Postea iuit ad eum eliseus 9 et incuruauit 10 se super pue|rum et pueri quantitati 11 se conformauit. Puer uero septem oscitationes emisit, et sic resuscitatus est 12 filius mulieris 13 sunamitis, que captiua interpretatur. Et est totum genus humanum, quod dicitur puer propter paruitatem sensus 14 . Baculus est lex, que fecit 15 dicens: "oculum pro oculo b " et cetera, que neminem ducit ad perfectum. Heliseus 16 , id est 17 christus, inclinauit se super hunc puerum et 18 exinaniens 19 se factus est 20 frater eius 21 et resuscitatus est.
3. Sed oportet, ut 22 septem 23 oscitationes emittat: prima 24 oscitatio 25 fidei est, quia sine fide non est introitus. Primo ueritati debet credere et "omnia possibilia sunt credenti c ", unde illud 26 : "domine, si uis, potes me mundare d ". Et 27 dixit: "uolo mundare e ".
4. Secunda timor, tercia dolor de peccatis, quia misericordia non fit sine iusticia. Alie tres sequentes propositum confitendi 28 , propositum satisfaciendi 29 , propositum 30 de cetero 31 non peccandi, quod scilicet non offendat de cetero creatorem suum 32 33 . Et omnia ista debent fieri in spe uenie 34 et glorie. Vnde spes est septima oscitatio.
5. Responsorium: "respice, domine, in testamento tuo 35 f ". Postea: "exurge g ", id est fac nos exurgere, de 36 quinto tono propter quinque sensuum reparationem.
6. Euangelium uero est de resuscitatione filii uidue, cui 37 dixit 38 dominus: "adolescens, tibi dico 39 : surge h ".
7. In quibusdam tamen ecclesiis dicitur illud euangelium: "sicut pater suscitat mortuos 40 , sic et filius, quos uult, uiuificat i ".
8. Et sequitur offertorium septimi toni propter septem oscitationes in gratiarum actiones.
9. Et postcommunio 41 , que 42 est de eterna beatitudine: "domine memorabor iusticie tue j " et cetera 43 , cui competit dare eternam beatitudinem. De 44 octauo tono propter beatitudinem, que erit in octaua resurrectionis 45 A .