III,57. Dominica in passione domini 1
1. Sequitur uero dominica passionis domini, in qua in uesperis sabbati cantatur: "uexilla regis prodeunt a ", quia sexta feria antequam 2 suscitaret 3 dominus lazarum, sicut dicit ecclesia et uerum 4 est. Et erant ibi multi iudei, qui nunciauerunt 5 aliis et moti inuidia "collegerunt consilium b " et cetera, et consenserunt 6 , quod interficeretur c . Et ideo tunc quasi post consilium A scribarum et phariseorum cantat ecclesia: "uexilla regis prodeunt d ", ut si aliqui sunt lassi, ueniant ad uexillum, quasi omnes amaritudines 7 facit dulces, quod significatum est per lignum positum 8 in aquis marach.
2. Semper enim et maxime in illo tempore debemus habere in memoria dominicam passionem, unde in canticis: "fasciculus mirre dilectus meus michi, inter ubera mea commorabitur 9 e ". Mirre, quia memoria dominice passionis secum non patitur peccatum inanis glorie 10 B .
3. Quoniam autem decima quarta luna immolabatur agnus paschalis, ideo primum responsorium est: "isti sunt dies, quos obseruare debetis 11 f ", de leuitico xxiiii 12 : "quarta decima luna ad uesperum pascha domini 13 est g " et cetera 14 . Septimi toni 15 propter quietem, que datur 16 per crucem, sicut habetur in euangelio: "qui uult uenire post me, abneget semet 17 ipsum et tollat crucem suam et sequatur me ad quietem h " et cetera 18 .
4. Et sunt omnia responsoria de passione domini 19 de 20 primo tono ad | ostendendum singularitatem passionis: "atendite 21 et uidete, si est dolor sicut dolor meus i ", qui dolebat non pro 22 se, sed 23 pro peccatis inimicorum. Vel de 24 secundo tono 25 propter contumeliam uerborum et factorum. Vel de 26 tercio propter liberationem de tribus hostibus: diabolo, malis et morte, uel 27 propter trinitatem, uel propter unum horum duorum. Vel quarto propter formam crucis. De 28 quinto propter quinque uulnera. Vel de 29 sexto propter diem et horam passionis. Vel de 30 septimo propter quietem, que habetur per crucem. Vel de 31 octauo propter resurrectionem.
5. Introitus autem incipit ab oratione domini in passione: "iudica me, deus, et discerne 32 j " et cetera 33 . In hoc instruxit nos in orando.
6. Versus 34 : "emitte lucem tuam k ", quia qui uidet premia, fortis efficitur in pugna, "et ueritatem tuam l ". Qui enim uidet bona uera 35 , de facili ducitur in tabernacula eterna. De 36 quarto tono propter formam crucis, uel propter quatuor, que petuntur, scilicet iudicium, discretio, liberatio, fortitudo C .
7. Quare tacetur gloria patri 37 . Nec dicitur gloria patri in introitibus nec in 38 responsoriis, et in psalmis et in hymnis non tacetur. Et hec est ratio: quia dominus tunc 39 celauit se, in parte tacetur. Quia non est captus, non omnino tacetur.
8. Questio 40 . Sed queri potest, quare potius in hac parte quam in alia.
9. Solutio 41 . Ad hoc dicendum 42 , quod tacetur in responsoriis et in introitibus, que sunt de 43 passione. In psalmis uero non, quia psalmus significat operationem. Ipsum uero 44 non erant persecuti nisi lingua D .
10. Hymnus uero laus 45 trinitatis, unde in ipso non debet taceri gloria trinitatis, nisi omnino taceatur hymnus.
11. Epistola uero ostendit efficatiam passionis christi, ad hebreos ix 46 : "christus assistens pontifex 47 m " et cetera. Per passionem 48 eius intramus 49 in eterna tabernacula, cuius memores esse debemus et fructus 50 eius.
12. Quia uero non omnes intrabunt, nisi qui eius faciunt uoluntatem 51 , ideo sequitur responsorium: "eripe me, domine 52 n ". Aliter non intratur in sancta sanctorum. Et est 53 tercii toni propter liberationem a triplici inimico per uirtutem trinitatis.
13. Postea sequitur tractus, in quo conqueritur dominus de inimicis suis dicens: "sepe expugnauerunt me 54 55 o " in abel et 56 in 57 aliis. Et uerissime dicitur tractus, quia huiusmodi cogunt nos ducere uitam miseram allophili et philistei. Octaui toni ad significandum, quod huiusmodi tribulationes ueniunt super nos, ut simus memores alterius uite, quia "ad dominum, cum 58 tribularer 59 60 , clamaui p 61 ", iob xu: "operuit 62 pinguedo 63 faciem eius q ".
14. Postea sequitur euangelium, in quo habetur contumelia iudeorum: "demonium habes r " et dominus abscondit se, ut expectaret 64 tempus 65 immolationis agni. Et decima luna ostendit se, sicut debebat de agno fieri s . Prima autem luna suscitauit lazarum et erexit tabernaculum corporis eius, ut in hoc ostenderet se esse illum, qui erexit tabernaculum in deserto prima luna t .
15. Ecclesia uero ostendit se | esse contrariam eis in offertorio 66 : ipsi dicunt: "demonium habes u ", sed ego: "confitebor tibi domine v ". Primo tono, quia soli deo confitendum est.
16. Postcommunio 67 est: "hoc corpus, quod pro uobis tradetur w ". Et incipit eam sacerdos ad ostendendum, quod magnus sacerdos mutauit sacrificium uetus in nouum sacrificium. De 68 octauo tono, quia illud sacrificium est sacrificium immutabilitatis 69 , que perficietur in paradiso, quando resurgemus 70 . Vnde 71 illud apostoli uere implebitur: "omnia nostra sunt x E ".
17. Sicut 72 uisum est, dominica 73 quinta 74 est 75 de cruce domini F .