III,113. Septima decima dominica 1
1. Septima decima 2 dominica agitur de nuptiis eternis, quia 3 consideratione nuptiarum 4 illarum libenter patimur tribulationes, sicut et machabei fecerunt. Sunt enim 5 quatuor dominice, in quibus agit ecclesia de machabeis. Consideratio enim illa tribulationes leues facit, et propter illas nuptias, quibus pena quelibet 6 leuiter substinetur.
2. De hiis nuptiis dicit dominus 7 in euangelio: "cum inuitatus fueris ad nuptias, recumbe in nouissimo loco a " et cetera. Omnes inuitati sumus ad nuptias eternas, et si in nouissimo loco nos ponimus hic, ut simus humiles, exaltabimur 8 in paradiso et econuerso. Vnde statim subiungit 9 : "ego autem dico uobis 10 , quod omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se 11 humiliat, exaltabitur b ".
3. Vnde incipit introitus: "iustus es, domine c ", hoc 12 iudicio. Huic iudicio consentit ecclesia, qui 13 exaltas humiles et superbos deprimis, dicens: "iustus es, domine d ".
4. In epistola inuitat nos ad humilitatem, ut dicatur nobis: "amice, ascende superius e ": "obsecro uos, ut digne ambuletis 14 uocatione 15 , qua uocati estis f " ad nuptias, digne in humilitate, hoc est nouissimum 16 locum tenere.
5. Ad hoc 17 idem monet in graduali: "beata gens 18 g " et cetera. Superbi faciunt se dominos, humilium uero deus est dominus.
6. Versus: "uerbo domini celi 19 firmati 20 sunt h ", id est magni 21 . Vnde debemus esse humiles, quia nichil habemus nisi a deo.
7. Et in alleluia: "qui timent dominum, sperent in eum i ", non in se.
8. Post 22 sequitur euangelium de nuptiis, sicut dictum est . Notandum autem 23 , quod antequam dicat de nuptiis, habetur, quomodo sanauit ydropicum j , per quem intelligitur quilibet amator mundi k . Prius enim oportet, quod sitis mundi sacietur 24 , quia "qui bibit 25 ex aqua hac 26 , sitiet iterum l ", iohannes iiii. Quamdiu enim homo est ydropicus, illis 27 nuptiis non 28 potest saciari 29 .
9. In offertorio similiter inuitamur ad humilitatem, unde ibi habetur oratio danielis: "oraui ego 30 daniel 31 m ". Et propter hanc humilitatem meruit audire archangelum, qui eum certificauit 32 etiam de incarnatione christi n .
10. In communione 33 habetur de humilibus et de 34 superbis 36 : "uouete 35 et reddite domino deo uestro 37 omnes, qui in circuitu eius affertis munera o ", id est humiles, qui atribuitis ei omnia bona 38 , "terribili 39 et ei, qui aufert spiritum principum p ", id est superbiam eorum q . Ecce, quomodo superbos humiliat A .