III,8. De uigilia natalis domini 1
1. Sequitur de officio uigilie natiuitatis domini, quod tale est 2 duabus de causis: prima est, quia 3 ecclesia inuitat filios suos, ut parati sint ad suscipiendum dominum. Vnde in nocturnali officio sic dicit 4 : "sanctificamini filii israel a ", id est uiri spirituales, qui uidetis 5 deum per fidem, id est: "parati estote, ut intersitis ad nuptias b A ". Fecit enim dominus in natiuitate sua prandium 6 maximum omnibus hominibus 7 , sicut legitur 8 in mateo 9 c . Et in 10 ester legitur, quod 11 assuerus, qui beatitudo interpretatur, id est christus, fecit m|agnas nupcias in desponsatione hester d , id est ecclesie. Hee sunt nuptie 12 , unde quilibet homo potest comedere 13 , quia filius 14 dei factus est homo, ut homo fieret filius dei. Tale conuiuium ante 15 non fuit auditum. De tali conuiuio non gustant, qui non 16 habent uestem nuptialem. Vnde in matheo 17 : " quomodo huc intrasti e " et cetera 18 . Hanc 19 uestem non habent, qui sunt in peccato mortali, immo 20 uestem diaboli.
2. Secunda causa, quare 21 ecclesia monet filios suos, est 22 , quia si de manna moyses predixit 23 in die precedenti, quando dominus debebat mittere 24 manna: "uespere scietis, quod 25 dominus eduxerit uos de terra egipti, et mane uidebitis gloriam eius f ", si sic, inquam, de manna corporali predictum est, multo fortius de manna spirituali debet predici. Christus est 26 manna uerum 27 , panis, qui de celo descendit sicut ros in rosam non corrumpendo, sed totum mundum innouando. Vnde et in officio misse dicitur: "hodie scietis, quia 28 ueniet dominus 29 g ".
3. Item notandum, quod manna habebat saporem simile cum melle. Ita christus 30 duo habuit in se: humanitatem et diuinitatem 31 . Humanitas per similam, diuinitas 32 per mel 33 intelligitur. Vnde in secundo responsorio in die ipsius 34 natiuitatis dicitur: "hodie nobis h " et cetera. Et post: "hodie per totum mundum melliflui facti sunt celi 35 i ", id est 36 totus mundus mellificatus est uel 37 dulcoratus B , "et mane uidebitis gloriam eius j ". Hec ultima pars de exodo sumpta est, sed 38 prima pars non est sumpta de aliquo libro C .
4. Notandum 39 est, quod tres fecit dies 40 christus sibi 41 : diem natiuitatis, scilicet quando apparuit pastoribus uigilantibus supra 42 gregem suum 43 . Huiusmodi enim prelatis apparet dominus, qui uigilant supra 44 gregem suum 45 . De hoc die 46 ecclesiastes 47 : "oritur 48 sol" in natiuitate 49 "et occidit k " in morte 50 . Secundus dies est 51 resurrectionis, quando post resurrexionem apparuit discipulis suis. Tercius dies eternitatis 52 , in quam diem duxit suos in die ascensionis. De his tribus 53 dicit dominus in euangelio: "abraham exultauit, ut uideret diem meum. Vidit et gauisus est l ".
5. "Et mane uidebitis 54 m ", id est in aduentu gratie, uel "mane" ad litteram D , quia in illa 55 die citius illabitur cordibus hominum quam in aliis, sicut credimus. Aliter enim non bene celebrat homo diem natiuitatis, nisi christus nascatur in corde eius.
6. Et propter hoc dicitur in euangelio 56 matthei i: "cum esset desponsata mater ihesu 57 n " et cetera, in quo dicitur: "ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum o ".
7. Modo habentur due rationes, quare monet ecclesia "estote parati, sanctificamini, ut intretis ad nuptias p ", quia non erit in cena, qui eicietur a nuptiis E . Ideo precipit, ut homo se sanctificet.