III,50. Quarta dominica quadragesime 1
1. Postea 2 sequitur quarta dominica quadragesime, que est magna dominica, que dicitur "refectionis", sicut dictum est, propter hoc, quod 3 dominus refecit et satiauit quinque milia 4 hominum A . Vel dicitur "refectionis" siue "leticie", quia est septima in septuagesime. Per septem autem significatur 5 septima etas eorum, scilicet qui sunt in requie B .
2. Quia ergo letatur ecclesia pro refectione horum, ei dicitur in introitu uel dicit unus alii: "letare ierusalem a ", id est ecclesia, cui 6 eterna requies 7 promittitur. Et in nocturnali officio: "audi israel precepta domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe. Et dabo tibi | terram fluentem lac et mel b ".
3. Postea sequitur in introitu: "ab uberibus consolationis c ". Hec ubera 8 sunt duo testamenta 9 10 , de quibus sumuntur 11 12 dulces promissiones, in quibus est consolatio nostra C . Sumitur autem iste introitus de ysaia. Sumitur uero uersus de psalmo, qui loquitur de ierusalem supercelesti: "letatus sum d ", et uocat eam domum 13 , scilicet refectionis 14 et leticie. Est autem de quinto tono propter quinque milia hominum, quos refecit, uel ideo quia illi, qui cohibent et refrenant et bene ordinant quinque sensus, ibi habebunt huiusmodi refectionem.
4. Consolationem uero, de qua in introitu habetur, petit 15 in collecta sic: "concede, quesumus, omnipotens deus, ut qui ex merito nostre actionis affligimur, tue gratie consolatione respiremus e D ".
5. Epistola uero sequitur: "scriptum 16 est, quoniam abraham duos filios habuit 17 : unum de ancilla et unum 18 de libera f ". "Ea uero, que desursum est 19 , libera est, que est mater nostra g ". Hoc autem dicit, ut non tantummodo timore seruili domino seruiamus.
6. De eodem est 20 responsorium: "letatus est h ", et est 21 septimi toni propter septimam etatem, in qua erimus in quiete.
7. Sed quia adhuc sumus in labore, ideo sequitur tractus, sed suauissimus, quia 22 "qui 23 confidunt in domino i " et cetera, in quo ostenditur, quod qui in solo domino 24 sperant, habebunt illam refectionem.
8. Postea sequitur euangelium 25 : "abiit dominus ihesus trans mare 26 j " et cetera. Quinque panes, quibus 27 nos 28 dominus 29 refecit 30 , sunt quinque libri moysi. Duo uero pisces 31 psalmus et prophetia uel liber iosue et iudicum, quia de illis septem libris sumuntur 32 lectiones in illa ebdomada et ita refectiones.
9. Offertorium uero est: "laudate dominum k ", et est secundi toni 33 ad ostendendum, quod debet laudari dominus et pro corporali refectione et pro spirituali.
10. Communio 34 uero loquitur de illa ierusalem, que est 35 libera 36 : "ierusalem, que edificatur l " et cetera, et est quarti toni 37 propter quatuor, que ibi 38 de 39 ea 40 dicuntur 41 . Primum est, quod omnia sunt 42 communia. Ibi enim est deus "omnia in omnibus m ". Secundum est, quod eternaliter participantur ea, que ibi sunt: "cuius 43 participatio eius in id ipsum 44 n ". Tercium est, quod nullus de filiis diaboli potest ascendere. Vnde dicit: "illuc enim ascenderunt 45 46 o E ". Et ad quid: "ad confitendum p ", hoc est quartum, unde illud: "beati, qui habitant in domo tua 47 q F ".
11. Quia uero in terram illam eo duce uenitur 48 , quo 49 filii israel uenerunt in terram promissionis, ideo legitur exodus 50 , ubi 51 dicit dominus: "uidens uidi afflictionem populi mei, qui est in egipto, et descendi liberare eum de manu pharaonis per plagas r ". Similiter liberat 52 nos deus 53 de manu diaboli. Sed non uult dimittere nos diabolus nisi in manu forti, sicut ibi habetur.
12. Prima 54 55 pena 56 est conuersio 57 aquarum in sanguinem, per quam 58 peccatum infidelitatis et alia 59 . Per hoc significatur, quod homo per multas penas et tribulationes, quas habet, dum moratur in peccato, cogitur redire ad dominum, | sicut de filio prodigo legitur.
13. Exit autem homo per fidem agni. Liber autem fidei 60 est genesis. Sequitur 61 exodus, quia per fidem est exitus et per baptismum, quod notatur 62 per mare rubrum 63 , per impletionem mandatorum 64 . Quando uero homo talis est, facit tabernaculum deo 65 seipsum, quia si 67 non 66 faciet hic deo 68 tabernaculum, nec ipse faciet illi 69 tabernaculum 70 in futuro.
14. Post exodum sequitur liber leuiticus, qui pertinet ad leuitas, qui debebant 71 domino offerre sacrificia, unde liber iste liber est oblationum. Ex quo enim homo implet mandata et facit 72 in se tabernaculum deo 73 , non restat nisi offerre oblationes domino.
15. Tunc est bonum, ante 74 non possumus offerre. Offert autem talis 75 seipsum domino, bouem enim, id est 76 predicatorem, uel ouem, id est simplicem, uel auem, id est contemplatiuum, et debet apponere sal in omni sacrificio suo, quia cum discretione debet omnia facere 77 . Nec excusantur sacerdotes per ignorantiam. Primo debet esse in eis, quod dicitur: "labia sacerdotis custodiunt scientiam s ", malachie ii 78 .
16. Sequitur 79 de indumentis sacerdotalibus, de quibus inferius dicetur. Quia uero tales debent esse mundi ab omni peccato et offerre deo hostiam mundam 80 , ideo sequitur de mundatione lepre et dicitur ibi multociens: "sancti estote, quoniam ego sanctus sum t ". Quia autem hoc fit in sollempnitate cordis et debent omnia fieri cum gaudio, ideo agitur postea de sollempnitatibus G .
17. Postea 81 sequitur liber 82 numeri. Postquam enim homo purificatus est et incipit 83 edificare aurum, argentum et lapides preciosos, dignus est numerari. In libro enim numeri tantum 84 fortes numerantur filii israel a uicesimo anno et sursum 85 , leuite uero ab uno mense, qui debent ante esse fortes, id est 86 semper. Sic autem magis et magis apropinquamus ad terram promissionis, quia sumus magis 87 similes deo. Et secundum pascha facere, transeundo de uirtute in uirtutem, possumus 88 implere uotum nazareorum, ut non 89 bibamus quid 90 , quod inebriare possit. Et conseruemus capillos nostros, id est cogitationes mundas, et aures nobis. Et 91 si tales simus 92 , possumus etiam offerre nos et sacrificare quasi uitulam rufam pro 93 peccato. Tales enim possunt martirium sustinere.
18. Sed quia nullus 94 ita est perfectus 95 , quin peccet aliquando ad minus uenialiter, hoc de dubitatione 96 moysi ad aquas contradictionis 97 , nec propter hoc dimisit opus facere 98 spirituale, ut ad uocem suam fluerent 99 aque, cum dixit: "ascendat puteus u ", id est doctrina 100 sacra 101 H , que facit ascendere. Huiusmodi doctrina facit salire in uitam eternam. Talibus non potest balaam maledicere, ut habebitur 102 postea , sed eunt de uirtute in uirtutem sicut illi de mansione in mansionem.
19. Postea sequitur deuteronomius, qui interpretatur 103 secunda lex, ubi idem habetur 104 fere, quod in aliis libris. Sed non esse posset ibi hoc 105 plus quam de 106 perfectione, quia significat nouum testamentum, in quo est per|fectio, unde ibi dicitur 107 108 ui 109 : "diliges dominum deum 110 v " et cetera, quod mandatum non 111 potest impleri in uia w , sicut dicit beatus augustinus, et ostendens 112 , que erunt bonis, uel 113 maledictiones, que accident malis.
20. Et ne illud atribuamus nobis 114 , scilicet 115 hanc perfectionem, ostenditur, quo duce hoc habemus et quibus iudicibus, scilicet iosue 116 , id est christo 117 et iudicibus 118 , id est apostolis, quia 119 ducatu eorum et exemplo, sicut dictum est, in hac dominica, que est dominica refectionis 120 , ostenditur celestis ierusalem, quia ex illa consideratione est omnis refectio.
21. Sed sicut mulier ostendit ex una parte pomum filio suo, ex alia inimicum, ut ueniat ad se, similiter dominus, osee i 121 : "in 122 funiculis 123 ade 124 traham uos in uinculis caritatis x ", unde 125 in officio nocturnali ostendit inimicum, qui non uult populum 126 dimittere nisi in manu forti et 127 in manu diuina 128 per 129 predicatores. Ideo primum 130 responsorium est: "locutus est dominus ad moysen 131 y " et cetera. Moyses, ex aquis sumptus, hic est 132 christus, per quem liberamur 133 ab huiusmodi inimico, uel 134 quilibet predicator, qui ex aquis sacre scripture debet assumi.
22. Quatuor 135 modis affligit diabolus 136 . Et est quarti toni, quia quatuor modis nos affligit diabolus: interficiendo mares, id est bona opera uel uirtuosos, quos submergit in flumen deliciarum huius mundi et cogit seruire in luto luxurie, latere 137 auaricie 138 et palea inanis glorie I .
23. Et octauum responsorium similiter est quarti toni eadem ratione: "ecce, ego mitto angelum z ", et post: "et inimicus ero inimicis tuis et affligentes te affligam aa ".
24. Illud uero 139 responsorium: "in mari uie tue 140 ab ", secundi toni est propter duos duces, moysen et aaron. Moyses enim ex aquis, per quem doctrina, aaron montanus siue fortis, per quem uirtus. Per doctrinam enim et uirtutem ducitur homo in terram promissionis. Idem habetur per philippum, qui os lampadis ac , et andream, qui uirilis interpretatur ad .
25. Nonum similiter responsorium secundi toni est: "audi israel precepta domini ae ", et est propter 141 duo, que ibi promittuntur, in hoc enim consistit gaudium et fortitudo nostra, quod uidebimus deum facie ad faciem et humanitatem christi, quod dicit: "lac et mel".
26. Aliud responsorium est quintum: "qui persequebatur 142 populum 143 tuum af " et cetera, quia per mare rubrum baptismus designatur 144 , in quo datur gratia septiformis, et ideo 145 est septimi toni 146 .
27. Alia quatuor sunt octaui toni 147 , quia in illis fit mentio de gloria resurrectionis uel de aliquo 148 , quod fit per 149 gloriam resurrectionis. Responsorium: "stetit moyses coram domino, ut sacrificaret ag ", ecce, de sacrificio, quod fit per gloriam resurrectionis. Tercium 150 : "cantemus domino ah ".
28. Sextum responsorium: "moyses famulus dei ai ". Ieiunium enim fit in corpore 151 , ut resurgamus in mente 152 , unde 153 apostolus: "reformabit hoc 154 corpus humilitatis nostre aj ", id est corpus, quod humiliauimus per ieiunium. Et est uersus dimidius: "ascendit moyses in montem synai ak ", quia lex neminem ducit ad perfectum.
29. Septimum responsorium est similiter octaui 155 toni 156 : "splendida facta est facies moysi al ", quia ille splendor significabat splendorem sanctorum, quando fulgebunt iusti sicut sol in regno 157 patris 158 christi.
30. Sunt etiam 159 alia tria responsoria, que sunt superhabundantia, et dicuntur per eb|domadam, que sumuntur de libro iosue. Primum est 160 : "sicut fuit 161 am " et cetera, et est secundi toni propter secundum ducem 162 iosue, qui christum significabat 163 .
31. Alia duo sunt septimi toni 164 , quia iosue dedit requiem populo, que est in septima etate: "adduxi uos per desertum quadraginta annis an ", per opera penitencie, "non sunt atrita uestimenta uestra ao ", uestis caritatis non ateritur. Ista dominica est de misericordia.