Tract. III, Cap. 6

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,6. De ieiuniis quatuor temporum

1. In illa autem septimana sunt 1 ieiunia quatuor temporum. Notandum itaque, quod in quatuor temporibus quatuor ieiunia fiunt 2 , ut per ea 3 purgemus ea, que deliquimus 4   5 in quatuor anni 6 temporibus, que sunt uer, estas 7 , autumpnus 8 , hyemps. Et in tribus 9 mensibus fiunt per tres dies, ut in die reddamus, quod deliquimus 10 in mense A .

2. Ieiunamus autem 11 primo in 12 quarta feria, quia in ea dominus a iuda 13 traditus est. Sexta, quia tunc 14 crucifixus est. Sabbato, quia tristes 15 erant apostoli de nece sui domini B , quia, si compatimur, et conregnabimus 16   a .

3. Quarta autem feria de ueteri testamento leguntur lectiones 17 propter ordinandos, qui 18 tunc solebant examinari et non tantum tenentur scire de ueteri testamento, et iterum quia doctrinam ieiuniorum habemus 19 a ueteri testamento D .

4. In 20 die autem 21 sabbati quatuor lectiones leguntur de ueteri testamento ante lectionem illam: "angelus domini b   22 ", de lege et prophetis c , quia 23 moyses doctor legis d ieiunauit quadraginta diebus e   f et cetera, et bene poterat 24 ieiunare, quia dominus cum eo loquebatur. Sic bene 25 possunt ieiunare, qui cum domino locuntur in oratione, uel quibus dominus loquitur in lectione.

5. Et de helia similiter legitur, quod comedit panem subcinericium et uas aque. Panis subcinericius significat penitenciam et uas aque 26 copiam lacrimarum et in fortitudine cibi illius iuit ipse usque ad montem dei oreb, id est usque ad mensam celestem, quia penitens per penitenciam et panem lacrimarum fortitudinem 27 acquirit ueniendi usque 28 ad mensam paradisi. Oreb 29 interpretatur mensa 30 .

6. Quatuor lectiones autem 31 sunt, quia ieiunans debet habere quatuor uirtutes cardinales: temperantiam habet, non est dubium, quia ipsum ieiunium temperantia est, et 32 prudentiam, unde apostolus: "rationabile sit obsequium uestrum g ".

7. Fortitudinem habet 33 , prouerbiorum ultimo: "mulierem fortem, quis inuenietur h ?" Et cetera, et ibi legitur 34 de ecclesia: "accinxit 35 fortitudine lumbos suos i ", quia oportet nos multum laborare ad hoc, ut caro nostra sit munda 36 , quanto maior est 37 pugna, quia ualde corrupta est et 38 spinas et 39 tribulos germinat j et ideo cum magna atricione uenit ad candorem sicut bissus.

8. Iusticiam 40 habet 41 , unde ysaias: "et erit iusticia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius k ". De christo loquitur in membris. Quando fit iusticia in terra, recedunt latrones. Similiter, quando iusticia fit in nobis 42 , recedunt motus praui et 43 non superant, licet 44 in nobis habitent 45 . Si autem 46 non fiat iusticia, non recedunt. Vnde ysaias: "quia non fecimus iusticiam, non 47 perierunt 48 habitatores terre l ", ubi 49 est iusticia, ibi est pax. Fides autem est 50 cinctorium renum eius, quia, ut dicit gregorius, respectus eternorum restringit fluxum carnalium uolupatum m , et ieronimus: "si ieiunas a cibis corporis, oportet, ut ieiunes a cibis draconis et comedas 51 cibos mentis n ".

9. Qui autem sic ieiunant, non nocet illis 52 | ignis tribulationis nec ignis mundi, sicut nec tribus pueris F , quos rex babilonis posuit in fornace, quia pueri illi non comedebant cibos regales, qui eis 53 mittebantur, nec 54 uiuebant deliciose. Immo aridis cibis ducebant uitam suam. Sic debemus facere. Et 55 qui ita ieiunant, non nocebit eis 56 tribulatio mundi 57 , sicut nec illis nocuit 58 flamma ignis.

10. Et ideo post statim 59 sequitur 60 lectio de daniele: "angelus domini o   G " et cetera, ubi dicitur, quod 61 "angelus domini 62 descendit in fornacem et fecit medium fornacis tamquam uentum 63 roris flantem p ", quia angelus magni consilii christus sic 64 ieiunantibus 65 estum tribulationis mitigat.

11. Legitur etiam hec lectio propter ordinandos, qui precipue sic debent uiuere, ut non noceat eis aliquis 66 ignis regis babilonis, id est diaboli H .

12. Ad orationem autem, que dicitur ante lectionem, que est "angelus domini q " et cetera, non flectit genua ecclesia 67 , licet ante flectat 68 , ad ostendendum, quod ecclesia conformis est tribus pueris. Fecit enim nabugodonosor statuam et cogebat omnes adorare eam. Sed tres pueri cum daniele noluerunt flectere genua ante statuam. Tales debent esse ordinandi, qui 69 ante statuam, id est ante gloriam mundi, non flectant 70 genua I .

13. Ordinantur enim, ut seruiant deo 71 , nec de cetero 72 seruiant mundo nec glorie mundi J , ut nec etiam glorientur de ieiunio uel de 73 bonis operibus suis, sicut ypocrite faciunt 74 , de quibus habetur in euangelio: "cum ieiunatis, nolite fieri sicut ypocrite tristes r ", qui faciunt opera misericordie sibi, contra illud deuteronomii xxiii: "non indueris uestimento, quod ex lino lanaque contextum est s ". Per lanam intelliguntur 75 opera misericordie. Lana enim uestis est ouium 76 , opera misericordie uestis simplicium. Per linum carnis maceracio 77 , que cum magna atricione uenit ad candorem. Hoc sibi faciunt ypocrite, quod non faciendum, quia 78 dicit: "non indueris tibi 79   t " et cetera. Vnde in exodi xxxi: "talem compositionem 80 non facietis in usus uestros u ". "Sed debemus offerre 81 corpora nostra hostiam uiuam 82 , sanctam, deo placentem 83   v   84 ", ad 85 romanos 86 . Et in ysaia 87   88 : "confundantur omnes 89 , qui gloriantur in sculptilibus 90   w ", id est 91 in gloria mundi, que non est uera gloria 92 , sed ymago glorie K .

14. Quare 93 fiunt ordines in sabbato 94 . Sabbato uero ordinantur, qui ordinandi sunt, quia illa dies spiritui sancto est consecrata 95 . Hoc enim preceptum: "memento 96 , ut diem sabbati sanctifices x ", spiritui sancto atribuitur, sicut duo antecedentia 97 precepta patri et filio. Et ideo, quia 98 recipiunt dona spiritus sancti in ordinibus, tali die 99 ordinantur L .

15. Solus uero episcopus 100 in die 101 dominica consecratur ad ostendendum, quod 102 ipse est 103 uicarius apostolorum, qui in die dominica, scilicet 104 in die pentecostes, uirtutem spiritus sancti ex alto susceperunt y .

16. Notandum autem 105 , quod antiphona quarta feria tercie septimane representat ecclesia tempus, quando 106 uenit christus 107 in beatam 108 uirginem. Vnde introitus illius diei est: "rorate celi 109   z " et 110 cetera. Exponitur sic: "o uos angeli et predicatores, | rorate", id est: predicate aduentum domini, qui dicitur ros. Vnde: "descendit sicut pluuia in uellus aa " et cetera. Sequitur: "et nubes pluant iustum ab ", id est christum, qui quasi ros descendit 111 in corda hominum ea mundando 112 , sitim 113 mundi extinguendo 114 et fructum faciendo. "Aperiatur terra ac " beate uirginis, quod factum est per assensum 115 , cum dixit: "ecce ancilla domini ad   116 ". Omnia autem, que 117 dicuntur, de primo aduentu sunt, pauca tamen ibi sunt de secundo 118 aduentu 119   ae .

Lesarten
1 sunt: fiunt P2, T
2 ieiunia fiunt: fiunt ieiunia P2, T
3 ea: ista P2, T
4 deliquimus: delinquimus P2, T
5 deliquimus: tamen add T
6 anni: autem T
7 estas: estas add T
8 autumpnus: autupnus P1
9 tribus: om P2
10 deliquimus: derelinquimus T
11 autem: om P2
12 in: om P2, T
13 a iuda: auida T
14 quia tunc: turpiter P2
15 quia tristes: quando tristes (e qui testes corr) P2
16 conregnabimus: regnabimus T
17 de ... lectiones: leguntur due lectiones de ueteri testamento P2 ; legunturlectiones due de ueteri testamento T
18 qui: e quia corr T
19 habemus: om T
20 In: m add T
21 autem: om P2
22 domini: et cetera add P2, T
23 quia: om P2
24 poterat: ante competit expunxit P1
25 bene: om T
26 Panis ... aque: P2, (... unas aque ?) T ; om P1
27 fortitudinem: P2, T ; fortitudine P1
28 usque: ante effectum P1
29 Oreb: enim add P2, T
30 mensa: menmensa T
31 lectiones autem: autem lectiones P2, T
32 et: quia P2
33 habet: unde add P2, T
34 mulierem ... legitur: de muliere forti id est P2, T, Dur
35 accinxit: accingit T
36 sit munda: munda sit P2, T
37 quanto maior est: om P2 ; cum magna sit T
38 et: quia P2
39 spinas et: spinasque P2
40 Iusticiam: etiam add P2
41 habet: om T
42 in nobis: e inter nos corr T
43 et: quod P2
44 licet: om P2
45 habitent: habitant P2
46 autem: om P2, T
47 non: ss P1
48 perierunt: P2, T, Dur
49 ubi: corr P1
50 est: om P2
51 comedas: comedes P2, T
52 illis: eis P2, T
53 eis: cum P2, T
54 nec: ss T
55 Et: om T
56 eis: om T P2
57 eis tribulatio mundi: tribulatio mundi eis T
58 nocuit: T ; om P1, P2
59 post statim: statim post P2, T
60 sequitur: legitur P2, T
61 domini ... quod: om P2
62 domini: ss T
63 uentum: meritum T
64 sic: P2, T ; sicut P1
65 ieiunantibus: omnem P2, T
66 aliquis: P2, T, Dur ; antiqus P1
67 genua ecclesia: ecclesia genua P2, T
68 flectat: flectet P2, T
69 qui: P2, T ; quin P1
70 flectant: flectent P2 ; flectunt T
71 seruiant deo: deo seruiant P2, T
72 nec de cetero: et de cetero non P2, T
73 de: om P2, T
74 faciunt: om T
75 intelliguntur: T ; om P1, P2
76 ouium: omnium P2, T
77 maceracio: ante mundicia cancelauit P1
78 quia: quod T
79 tibi: om T
80 compositionem: operationem T
81 offerre: om P2
82 uiuam: ueram T
83 placentem: patri T
84 placentem: unde apostolus add Dur
85 ad: et T
86 romanos: T
87 ysaia: e psalmo corr man rec T
88 Et in ysaia: om Dur
89 omnes: P2, T, Dur ; om P1
90 sculptilibus: sculptili P2 ; stultitia Dur
91 id est: om T
92 uera gloria: gloria uera (e gloria uana corr man rec T
93 Quare: ante de sabbato cancelauit P1
94 Quare ... sabbato: om P2, T
95 est consecrata: consecrata est P2, T
96 memento: ante est P1
97 antecedentia: antetecedentia P1 ; ancedentia P2
98 quia: quare T
99 die: e ordine corr man rec T
100 episcopus: om P2 ; quare T
101 die: dei* P2
102 quod: quia P2
103 est: om P2
104 scilicet: T
105 autem: est add P2
106 quando: in quo P2, T
107 uenit christus: dominus uenit P2, T
108 beatam: om P2, T
109 celi: om P2, T
110 et: et add P2, T
111 descendit: desdescendit (e des-descendet corr) T
112 ea mundando: dando P2
113 sitim: siue T
114 extinguendo: extingendo P2
115 assensum: consensum P2, T
116 domini: et cetera add T
117 que: quecumque P2, T
118 secundo: e iiia corr man rec T
119 aduentu: om P2, T

Quellen
a Ieiunamus ... conregnabimus: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 3, cap 16 (Friedberg I,1355-1357)
b angelus domini: Dan 3,49
c In ... prophetis: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,3 (PL 213,211A)
d moyses doctor legis: cf Petrus Pictauiensis, Sententiae III,21 (PL 211,1093B)
e quadraginta diebus: Ex 34,28; Deut 9,9
f moyses ... diebus: cf CAO 7183 (Hesbert 4, p 295)
g rationabile ... uestrum: Rom 12,1
h mulierem ... inuenietur: Prou 31,10 (Vulgata: '... inueniet ')
i accinxit ... suos: Prou 31,17
j spinas ... germinat: Gen 3,18
k et erit ... eius: Is 11,5
l quia ... terre: cf Is 26,18 ('Salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terrae.')
m ut dicit ... uolupatum: Pseudo-Gregorius (?)
n si ieiunas ... mentis: Pseudo-Gregorius
o angelus domini: Dan 3,49
p angelus ... flantem: Dan 3,49sq
q angelus domini: Dan 3,49
r cum ... tristes: Matth 6,16
s non ... est: Deut 22,11
t non indueris tibi: Deut 22,11
u talem ... uestros: Ex 30,37
v Sed ... placentem: Rom 12,1
w confundantur ... sculptilibus: recte Ps 96,7; cf Is 1,29; cf Is 42,17
x memento ... sanctifices: Ex 20,8
y Solus ... susceperunt: cf Decretum Gratiani I, distinctio 75, cap 5 (Friedberg I,265sq)
z rorate celi: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
aa descendit sicut pluuia in uellus: Ps 71,6
ab et ... iustum: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
ac Aperiatur terra: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
ad ecce ancilla domini: Luc 1,38
ae Notandum ... aduentu: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,3 (PL 213,209A-C)

Rezeption
A in quatuor temporibus ... mense: redigit Durandus, Rationale VI,vi,4,41-45 (CCCM 140A, p 155)
B Ieiunamus ... sui domini: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 35, 36-38 (ed Maggioni I,232)
C Ieiunamus ... conregnabimus: Durandus, Rationale VIII,xxiii,212-215 (CCCM 140B, p 139sq)
D testamento: cf Durandus, Rationale VI,viii,2,7-14 (CCCM 140A, p 168)
E In ... prophetis: Durandus, Rationale VI,viii,1,3-5 (CCCM 140A, p 170sq)
F Quatuor ... pueris: Durandus, Rationale VI,x,1-3,21-43 (CCCM 140A, p 171sq)
G Et ideo ... domini: Durandus, Rationale VI,x,3,43sq (CCCM 140A, p 172)
H Legitur ... diaboli: Durandus, Rationale VI,x,3,52-54 (CCCM 140A, p 172)
I Ad orationem ... genua: Durandus, Rationale VI,x,5,79-86 (CCCM 140A, p 173)
J Ordinantur ... mundi: Durandus, Rationale II,i,33,455sq (CCCM 140, p 134)
K Sed debemus ... glorie: Durandus, Rationale II,i,33,456-459 (CCCM 140, p 134)
L Sabbato ... ordinantur: redigit Durandus, Rationale II,i,35,477-481 (CCCM 140, p 134sq)
M Solus ... susceperunt: cf Durandus, Rationale II,i,38,542-549 (CCCM 140, p 137); cf Durandus, Rationale II,xi,6,44-51 (CCCM 140, p 172sq)
N Notandum ... aduentu: cf Durandus, Rationale VI,viii,3,27-44 (CCCM 140A, p 169)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 6, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c6

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 17v, 18r, 18v, 19r
Br 275v, 276r
C 71v, 72r
D 17r, 17v, 18r
G 115r, 115v, 116r
M 17r, 17v
O 140v
P1 48r, 48v
P2 92r, 92v, 93r
S 48v, 49r, 49v
T 188r, 188v
Tr 72r, 73r
U 97v