III,34. Sexta feria 1
1. In sexta feria, quia nona dies est ieiunii, qui numerus est angelicus, petit ecclesia liberari ab omnibus tribulationibus. Et est introitus: "de neccessitatibus a ".
2. Et fit hoc per angelos, maxime autem per angelum magni consilii, et ideo legitur euangelium iohannis 2 : "angelus domini descendit in piscinam et mouebatur aqua et sanabatur unus 3 b ", quia unitas ecclesie tantum 4 saluatur 5 .
3. Sed ne in contradictione petamus 6 erui a neccessitatibus 7 sicut iudei, qui 8 dicebant: "istud 9 iustum est", yronice quasi dicerent 10 : "nam 11 patres nostri comederunt uuam acerbam 12 in deserto et dentes filiorum obstupescunt 13 c ", quasi 14 patres nostri peccauerunt, et nos punimur propter hoc, quod non est iustum, ideo legitur epistola de ezechiele xuiii: "anima, que peccauerit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris d ", nisi 15 imitetur patrem in malicia. Vindicat enim 16 iniquitatem patrum 17 in filios 18 in hiis 19 , qui oderunt eum 20 A .