II,10. Pater noster 1
1. Sed 2 ne auctoritate sua tamquam presumens uideatur petere, dicit se diuina institutione formatum audere 3 dicere "pater noster". Ecce peticio, cui premittitur hoc quasi prologus: "pater noster qui es in celis". Cum dicit "pater noster 4 ", notat bonitatem ipsius 5 et etiam ecclesie deuotionem, que patrem uocat, quod est nomen pium. Ita dilatationem 6 caritatis ostendit, cum dicit "noster", puritatem 7 uero 8 dei, cum dicit "qui es in celis", id est in sanctis, quorum conuersatio remota est a fece mundi.
2. Et nota, quod septem petitiones sunt 9 et 10 septem dona spiritus sancti, cui adaptantur 11 beatitudines septem et expelluntur septem uicia opposita septem uirtutibus petitis.
3. Primum est "sanctificetur nomen tuum". Sic petitur donum sapientie, ut saporata dulcedine dei 12 dii efficiamur participatione. Et sic pacificetur in nobis 13 homo exterior ut 14 nichil aliud querens 15 , et sic obtinebit beatitudinem, que est pax, unde "beati pacifici a ", et excluditur 16 uicium oppositum sapientie, quod est luxuria 17 , quia gustato b spiritu desipit omnis caro.
4. Sequitur "adueniat regnum tuum". Non enim sufficit sapere, nisi intelligas. Et petit sacerdos, ut regnet christus in se et 18 19 expellatur diabolus et tenebra 20 peccati, ut deum intelligere ualeat, quod non fit, nisi fugata tenebra peccati 21 a 22 mente. Vnde "beati mundo corde c ". Et sic sequitur beatitudo, que est mundicia, et fugatur uicium 23 oppositum intellectui, scilicet gula. Per intellectum enim desinit homo carnaliter uiuere. Vnde ieronimus 24 : "ama 25 sacras scripturas et non amabis 26 delicias d ".
5. Sequitur "fiat uoluntas tua". Non enim sufficit intelligere, quid faciendum, nisi operemur. Operandum est 27 autem cum consilio. Vnde salomon: "omnia opera tua fac cum consilio et non penitebis e ". Et quia circa opera attenditur misericordia, bene conuenit dono consilii beatitudo, que est misericordia. Vnde "beati misericordes f ". Expellitur etiam uicium auaricie.
6. Et quia multum ualet dulcedo 28 bonorum, petit "panem nostrum 29 cotidianum", ut ipso sacietur et roboretur anima. Et ecce donum fortitudinis, hoc debet esurire et appetere quilibet. Hec enim 30 est illa beatitudo: "beati qui esuriunt et sitiunt iusticiam g ". Et expellitur 31 accidia, id est tristicia seculi, et fit purificatio 32 a peccatis.
7. Sequitur "dimitte nobis debita nostra". Orat enim 33 peccatum dimitti 34 sibi 35 dolendo | de peccatis, quod fit per donum scientie. Et sic sequitur illa beatitudo 36 , de qua dicitur 37 : "beati, qui lugent h ", et expellitur ira, que est contraria scientie, que impedit animam 38 , ne possit cernere uerum i .
8. Item ad conseruationem doni, que 39 est scientia, petit: "et ne nos inducas in temptationem". Sic petens donum pietatis, ut scilicet in temptationibus 40 non deficiat 41 , pie 42 sustinens iniurias illatas, quod est mitium. Vnde: "beati mites 43 ", et fugatur inuidia 44 , que opponitur pietati.
9. Et quia timore separamur a prohibitis et ab amore seculi retardamur, petit se 45 liberari a malo, quod facit donum timoris humiliando se, quia "beati pauperes spiritu j ". Et fugatur superbia, que opponitur timori k .
10. Quare fiunt quinque cruces. Et 47 notandum, quod in supradicto loco, ubi fiunt quinque cruces, dicendum est, quod tres fiunt in nomine trinitatis, due fiunt ad effusionem sanguinis et aque, que fluxerunt de latere domini l .