III,94. Sexta feria 1
1. Sexta feria incipit introitus: "repleatur os 2 meum laude, ut possim cantare alleluia a ", quia, qui gaudet corde et ore, ieiunare potest ieiunio exultationis.
2. Et quia est dies ueneris, in qua passus est dominus, et dies spiritus sancti, dicit petrus in epistola, quod 3 christus etiam 4 suscitatus est a spiritu sancto, unde ibi habetur: "suscitauit ihesum a uinculis 5 inferni b ", sicut scriptum est: "non dabis sanctum tuum uidere corruptionem c A ". Per spiritum enim sanctum fiunt miracula, unde sequitur in euangelio de paralitico 6 sanato d .
3. Et quia 7 propter hoc debet laudari dominus, sequitur offertorium: "lauda anima mea dominum 8 e B ".