Tract. II, Cap. 6

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 6

 

 

 

De symbolo

 

 

Lecto euangelio cantat chorus simbolum fidei, quia dicit beatus iohannes, iohannes xx in fine: Hec autem scripta sunt, ut credatis et ut credentes uitam habeatis. Est enim fides finis euangelii, unde fides ex auditu, ad romanos x post medium, et fidei finis est uita eterna. Et incipit sacerdos simbolum ad significandum, quia fides est a deo. Alia etiam ratione cantatur simbolum post euangelium, ne dominus possit improperare, quod improperauit iudeis: Cecinimus uobis et non saltastis, matthei xi circa medium. Canit enim nobis celestis precantor, cum legitur euangelium, et nos saltamus ei cantando simbolum, unde sollempniter ipsum cantamus. Dicitur autem simbolum, id est collatio, quia postquam preceptum fuit apostolis ire et predicare per uniuersum mundum, ut omnes idem predicarent, conuenerunt apostoli, et composuerunt simbolum, et quilibet posuit ibi particulam suam, et propter hoc dicitur simbolum, id est collatio.

 

De reditu diaconi ad altare

Dum autem cantatur, diaconus redit ad altare, quia, ut dicit ecclesiastes i ante medium, ad locum unde exeunt flumina reuertuntur, et animalia ibant et reuertebantur et cetera, ezechiel i circa medium; et in iob xxxuiii circa finem: Numquid mittes fulgura, et reuertentia dicent tibi: Assumus. Dum autem reuertitur, nec librum, nec puluinar portat. Antequam enim legeret euangelium, librum tenebat in manu ad significandum, quod prius deberet facere et postea docere. Subdiaconus autem fert ei puluinar ad significandum, quod dignus est operarius cibo suo. Sed in reditu nichil defert ad significandum, quod completa actione sua liber debet esse et libere uacare contemplationi.

 

 

Postquam autem peruenit ad altare, dat librum sacerdoti uel episcopo id osculandum, et cum incenso ad significandum, quod deus odoratur bonum odorem eorum, qui suscipiunt predicationem euangelii, et ad significandum, quod labiis predicatorum osculatus est deus mundum illo osculo, de quo dicitur: Osculetur me osculo oris sui, cantici io in principio.

 

 

Datur autem liber apertus ad significandum, quod sacerdoti debent esse sacre scripture aperte, unde: Labia sacerdotis custodiunt | et cetera, malachie ii ante medium. Aliis autem datur clausus, a quibus non tanta exigitur perfectio.

 

 

fol. 135ra

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va