Tract. III, Cap. 12

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 12

 

 

 

De festo circumcisionis domini

 

 

Sequitur festum de circumcisione domini.

 

Obiectio

Sed uidetur, quod ecclesia non debeat solempnizare de circumcisione domini, quia, ut dicit apostolus ad galatas u circa principium: Si circumcisioni christus uobis nichil proderit. Preterea in circumcisione domini incepit passio domini. Tunc enim primum effusus est sanguis euis. Sed de passione domini non solempnizat ecclesia, ergo nec de circumcisione.

 

Solutio

Quod concedunt quidam dicentes, quod festum illud non est de circumcisione, sed de octauis natiuitatis domini. Legitur tamen euangelium de circumcisione, tanquam hystoria istius diei.

 

Solutio

Sed nobis uidetur, quod de ipsa circumcisione domini sollempnizat ecclesia, quia circumcisio domini et signum est et causam nostre circumcisionis., quia circumcidemur per petram christum, ia ad corinthios x circa principium, ab omni culpa et pena in generali resurrectione. De passione domini non non sollempnizat ecclesia, quia tunc sunt posita nostra peccata in statera, et ostensum est nobis, quantum ponderent peccata nostra, propter que oportuit filium dei mori.

 

 

Sol enim retraxit radios suos, mattheus xxuii post medium, quasi erubescens peccata hominum; et propter hoc ecclesia in passione domini luget artissimo luctu.

 

Questio

Sed potest queri, quare circumcisio domini non habet octauam sicut alia festa domini.

 

Solutio

Sed solutio ad hoc est, quia ipsa circumcisio octaua est natiuitatis domini.

 

De triplicibus octauis

Sciendum autem, quod triplices sunt octaue. Sunt enim octaue deuotionis et octaue reuerentie et octaue significationis et institutionis.

 

i

Octaue deuotionis sunt, quas facit ecclesia de quolibet sancto, qui est patronus ecclesie, ob deuotionem et spiritualem dilectionem, quam habet ad ipsum.

 

ii

Octaue reuerentie sunt octaue natiuitatis domini et epiphanie et aliorum festorum domini.

 

iii

Octaue significationis et institutionis sunt ut octaue martyrum et dedicationis ecclesie. Martyres enim proprie testantur nobis bonitatem. Octaue resurgentium, pro qua contempserunt uitam corporalem. Similiter dedicatio ecclesie materialis significat dedicationem ecclesie, quando in octaua resurgentium deo dicabitur, id est copulabitur indissolubiliter.

 

Questio

Sed queritur, quare festum stultorum fiat in die circumcisionis.

 

Solutio

Et solutio ad hoc est, quia in prima die anni solebant facere antiquitus magna festa, que dicebantur parentalia. Fiebant enim pro parentibus et aliis amicis, ut bene accideret eis in anno sequenti et spem ponebant in primo die anni, et quia illa festa infidelitatis erant, uoluit illa remouere ecclesia, et quia non potuit ex toto remouere, sustinuit fieri huius festa ad honorem dei, ubi etsi multa fiunt preter fidem tamen non contra fidem, sicut cum iudei proni essent ad immolandum animalia ydolis, precepit dominus sibi offeri animalia, ut reuocaret eos ab ydolatria.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va