III,90. Secunda feria post pentecosten 1
1. Secunda feria ostenditur, quod non tantummodo data est lex iudeis, sed etiam 2 gentibus. Vnde introitus talis est: "cibauit eos ex adipe frumenti a ", id est ex spirituali intelligentia, hoc sumptum est de psalmo. Illud uero, quod sequitur, de deuteronomio est 3 : "et de petra melle saturauit eos b ", id est melliflua doctrina christi, qui est petra.
2. Et hoc ostenditur in epistola manifeste, in qua habetur, quod "adhuc loquente petro descendit spiritus sanctus c A ".
3. Euangelium uero non uidetur conuenire spiritui sancto, sed concordare epistole. Ibi enim ostenditur, quod non tantum iudeis sed et 4 gentibus data est lex: "sic deus dilexit mundum d ", non dicit iudeos, "ut filium suum unigenitum daret e ", et post 5 : " omnis, qui credit in ipsum 6 , non pereat f B 7 ", omnis autem, "qui 8 non crediderit, iam iudicatus est g ".