III,66. Tercia feria 1
1. Tercia feria est de passione, quia manifeste querebant eum interficere, ut habetur 2 in euangelio: "erat pascha et azima post biduum a " et cetera.
2. Et quia ecclesia considerat salutem suam in cruce, dicit in introitu: "nos autem gloriari oportet in cruce b ", tripliciter 3 : in amore, quem 4 dominus nobis ostendit in cruce, uel imitatione crucis uel in salute data nobis per crucem.
3. Epistola uero est de ieremia, et idem habetur in ea, quod in alia antecedentis diei : "domine, docuisti me 5 c " et cetera 6 , "ostendisti michi studia eorum d ". Valde bene conuenit illi diei: quia inuidebant 7 , studebant tunc diuersis modis ad eius mortem: "ego 8 quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam e ". Et postea dicunt: "uenite 9 , mittamus in pane eius lignum f ", id est in seipso pane lignum 10 crucis. Audierant enim, quod dixerat: "ego sum panis uiuus 11 g " et cetera 12 , uel in doctrina 13 eius, quam similiter dixerat 14 esse panem, ut per lignum crucis destruamus ipsum et doctrinam eius.
4. Sequitur 15 responsorium de 16 tercio tono propter triplex meritum, quod ibi notatur: primum, cum dicit: "ego autem induebar cilicio h ", id est non ostendebam eis deitatem, sed asperitatem humanitatis. Et hoc fuit humilitas et sapientia.
5. Aliud notatur ibi: "humiliabam in ieiunio animam meam i ", non reddendo malum pro malo, sed etiam orabam pro eis.
6. Et hoc est tercium, unde dixit: "et oratio mea in sinu meo conuertetur j ", ex quo eis non prodest 17 , quia non sunt digni.
7. Euangelium de passione est 18 secundum marchum, ubi dicitur, quod dominus fuit crucifixus hora tercia. Et hoc dicit, ut ostendat eorum impetuositatem, quia ab hora tercia linguis eum crucifixerunt dicentes: "crucifige, crucifige k ", non cessantes.
8. In offertorio petit se custodiri a 19 diabolo et a membris eius, unde dicit: "custodi me de manu peccatoris l ", id est diaboli, "et ab omnibus 20 iniquis 21 m ". Et est 22 secundi toni 23 .
9. In communione 24 ostendit meritum eorum 25 : "aduersum me 26 et in me psallebant, qui bibebant uinum n ", filii diaboli, qui inebriantur calice babilonis 27 A . Vnde gregorius 28 : "abel esse renuit 29 , quem 30 caym malicia non exercet o ".