III,73. Secunda feria post pascha 1
1. Quia uero per gloriam resurrectionis impleuit dominus, quod promisit in ueteri testamento, ut introduceret nos in terram fluentem lac et mel, dicit ecclesia in introitu secunde ferie: "introduxit 2 uos dominus in terram 3 a " et cetera, quia christus iam introductus est, et ecclesia triumphans iam 4 in re, ecclesia uero militans in spe.
2. Epistola est 5 de actibus apostolorum: "stans 6 petrus in medio b " et cetera 7 , et 8 intendit probare passionem christi et resurrectionem, unde dicit post 9 : "huic 10 prophete 11 testimonium perhibent c ".
3. Et concordat euangelium 12 epistole de apparitione domini discipulis euntibus in emaus. Ibi 13 habetur, quod "cognouerunt eum in fractione panis d ". Quid est fractio panis nisi expositio scripture sacre? Ibi cognoscitur dominus.
4. Responsorium enim 14 concordat cum introitu: "dicat nunc israel e ". Alleluia: "nonne cor nostrum ardens erat f ", de expositione scripturarum.
5. Offertorium uero est de testimonio angelorum: "angelus domini g ".
6. Post in communione 15 de apparitione, que facta est petro: "surrexit dominus et 16 apparuit petro h ", plures sunt 17 apparitiones, ut dictum est, ad confirmandam fidem A .
7. Quare fit processio ad fontes 18 . In omnibus uero septem 19 diebus facit ecclesia processionem ad fontes ad similitudinem hebreorum, qui in gratiarum actiones de submersione hostium cantabant septem 20 diebus canticum hoc 21 : "cantemus domino 22 i " et cetera. Hostes sunt 23 demones, mare rubrum baptismus, in quo submerguntur omnes hostes, scilicet uicia et demones. Vnde ad reddendum grates deo pro baptizatis in sabbato pasche redimus 24 ad fontes illis septem 25 diebus ad similitudinem hebreorum. Et cantatur: "laudate pueri dominum j ", id est 26 nouiter geniti, id est baptizati, et: "in exitu israel de egipto k ", quia per baptismum de tenebris peccati eximus B .
8. Et fit statio ad crucifixum, et redduntur ei grates, quia ipse est, qui baptizat, quia ut habetur in euangelio: "super quem uideritis spiritum domini descendentem l " et cetera 27 . Hic est, qui baptizat C m .
9. Fit autem statio ad beatum petrum in hac secunda 28 feria, quia in euangelio habetur: "nonne cor nostrum ardens erat in nobis n ?", quia ipse pre ceteris 29 magis ardenter dilexit dominum D .