Tract. II, Cap. 7

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,7. 〈Offerenda〉

1. Sequitur offerenda 1 , ut notetur, quod post impletionem mandatorum offeramus nos ipsos. Sed prius salutatur chorus, ut deuote possint cantare et offerre se ipsos. Et est consuetudo tracta a patribus, qui antiquitus, dum offerebant, in tubis clangebant a .

2. Offert autem presbiter panem et uinum, quia ipse est secundum ordinem melchisedech b . Offerenda sunt autem, que sunt dei, deo, id est anime debent offerri 2 habentes similitudinem dei impressam.

3. Item quod cantatur 3 offerenda 4 , sumptum est ex eo, quod salomon in dedicatione templi et altaris multitudinem holocaustomatum innumerabilem obtulit cum magna sollempnitate c . Et bene dicit inestimabilem d , quia non sunt comparabiles oblationes carnales et spirituales.

4. Item 5 sacerdos suam 6 oblationem 7 componit mediante diacono et ponit super corporale quasi super syndonem mundam, sicut postea dicetur.

5. Incensum etiam adhibetur, per quod notatur deuocio, scilicet 8 ut simus bonus odor deo uel oblatio nostra.

6. Lauat etiam 9 manus sacerdos, ne reus sit sanguinis et corporis 10 domini. Et 11 tractum est a ueteri testamento, in quo dixit dominus moysi, ut faceret labium eneum de speculis 12   e mulierum.

Lesarten
1 offerenda: offertorium P2
2 debent offerri: om P2, T
3 cantatur: cantat P2, T
4 offerenda: offertorium P2
5 Item: iterum T
6 suam: in margine P1
7 suam oblationem: oblationem suam P2, T
8 scilicet: uel P2, T
9 etiam: autem P2, T
10 sanguinis et corporis: corporis et sanguinis P2, T
11 Et: ut add T
12 labium ... speculis: eneum de speculis labium T

Quellen
a Et est ... clangebant: cf 2 Para 7,6
b Offert ... melchisedech: cf Gen 14,18
c salomon ... sollempnitate: cf 2 Para 7,6-10
d Et ... inestimabilem: cf 3 Reg 8,5
e dixit ... speculis: cf Ex 30,17-18; cf Ex 38,8

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 7, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c7

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 9v
Br 273r
C 68v, 69r
D 8v, 9r
G 111r
M 10v
O 139r
P1 44r
P2 87v, 87bisr
S 42r
T 182v, 183r
Tr 68r
U 94v, 95r