III,48. Sexta feria 1
1. In sexta uero feria, que est dies crucis, ostenditur, quod per crucem est salus. Vnde introitus est 2 : "fac mecum signum in bonum a ", id est in 3 crucem. "Maiorem enim caritatem nemo habet b ", id est 4 maius signum caritatis.
2. Epistola uero est 5 de moyse, qui bis percussit petram et fluxerunt aque ita, ut biberent homines et iumenta c . Per binam percussionem duo ligna crucis, petra christus. Et fluxerunt aque 6 doctrinarum et gratiarum, ut possit bibere totum genus humanum. Responsorium: "in deo 7 sperauit cor meum d ", quia in sola cruce eius saluatio.
3. In euangelio enim 8 ostendit dominus, quod non solum per nobis crucem sustinuit, sed etiam multos labores alios 9 . Et est euangelium: "erat ihesus fatigatus ex itinere e ". Et sunt ibi octo res, in quibus dominus instruxit 10 samaritanam, que patent in euangelio.
4. Et ideo responsorium est octaui toni A et sumitur de eo 11 psalmo 12 , qui intitulatur 13 "pro eo, qui consequitur hereditatem f ", id est 14 pro ecclesia gentili. Psalmus ille est: "uerba mea auribus percipe 15 g " et cetera.
5. Quinta 16 feria fit statio ad sanctum cosmam et damianum, qui fuerunt medici et sanabant homines corporaliter et spiritualiter 17 .