Tract. III, Cap. 58

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 58

 

 

 

De iia feria

 

 

Cum quinta domonica sit de cruce christi, secunda feria sequens est de cruce nostra et maxime de ieiunio. Debemus enim crucifigere carnem nostram cum uiciis et concupiscentiis, ad Galatas u circa finem. Sed quia hoc non possumus facere, nisi liberemur ab inimicis tam uisibilibus quam inuisibilibus, propter hoc petit ecclesia liberari ad eis, in introitu dicens: Miserere mei domine, quoniam conculcauit me homo et cetera, psalmus lu. Epistola hortatur nos ad ieiunium per ieiunium niniuitarum, qui penitentiam egerunt ad predicationem ione, iohannes iii in principio. In graduali idem petitur, quod in introitu.

 

 

Euangelium est de septimo iohannis post medium, ubi agit dominus de morte sua et resurrectione et spiritus sancti missione dicens: Qui credit in me, sicut dicit scriptura: flumina de uentre eius fluent aque uiue. Resurrectio enim et missio spiritus sancti premium est crucis. Et consideratio premii minuit uim flagelli.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va